De Republica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.

---reportare. Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse. Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.

Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, quo pergat oratio. [*](S.) Vides igitur ne illam quidem, quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici rem publicam. [*](L.) Sic plane iudico. [*](S.) Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt?

p.350
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime vero, Laelius, quoniam quidem populi res non erat. [*](S.) Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas? [*](L.) Populi nulla res erat, immo vero id populus egit, ut rem suam recuperaret.

[*](S.) Venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse videbuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum, de quocumque volt, supplicium sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant, quae volunt, potesne tum, Laeli, negare rem esse illam publicam? cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse rem volumus rem publicam. Tum Laelius: Ac nullam quidem citius negaverim esse rem publicam, quam istam, quae tota ....... p.pu......... ni.s.ls.. ..... mo.....obis non placuit Syracusis fuisse rem publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent tyranni, nec hic, cum decemviri; nec video, qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est tam tyrannus iste conventus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est. Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam ---