De Optimo Genere Oratorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem[*](lenitatem maluit Bentley (ad Hor. Art. Poet. 26)), et sententiae suam compositionem habent, et [*](et add. Lambinus ) ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum[*](ut aedificiorum secl. Lambinus ) memoria est quasi fundamentum, lumen actio.

ea igitur omnia in quo summa erunt, [*](in quo summa erunt Lambinus: in quorum GP ) erit perfectissimus[*](perfectissimus Lambinus: peritissimus codd. ) orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et[*](Et codd.: Sed maluit Jahn ) appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se [*](se add. Aldus ) similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio rem velit, etiam si est in genere tolerabili[*](tolerabile P ), certe non est in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.