De Optimo Genere Oratorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Huic labori nostro duo genera reprehensionum[*](reprehensorum maluit Manutius ) oppo- nuntur. Vnum hoc: 'Verum[*](verum vulg.: verbum codd. ) melius Graeci.' A quo quaeratur ecquid[*](ecquid vulg.: et quid codd. ) possint ipsi[*](ipsi vulg.: illi G ) melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas ?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec[*](Terentium ... nec secl. Jahn ) Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; sed tamen Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt[*](sed tamen... legunt secl. Jahn (Ennium... legunt secl. Orelli)) . Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco[*](e Graeco Lambinus: a greco GP ) conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?

Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A[*](qui a vulg.: quia codd. ) POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV[*](qui a senatu Muretus: quia codd. ), IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque[*](eosque vulg.: deosque codd. ) refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret[*](fieret vulg.: fuerit G: fecerit ut P ) in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.

hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,

p.2090
ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.