De Optimo Genere Oratorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

oratorvm genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici comici epici melici etiam ac dithyrambici, quo magis[*](magis codd.: rarius Hedicke ) est tractatum a Latinis[*](a Latinis secl. Friedrich ) , suum[*](quo ... suum secl. Jahn ) cuiusque[*](suum cuiusque Manutius: suum quo ius GP: suumque ius s: suum cuivis Jahn. Totum locum Mommsenio duce sic refinxit Jahn: id secus est; nam alterum est multiplex poematis tragici comici epici, melici etiam ac dithyrambici, suum cuivis et diversum a reliquis) est, diversum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique[*](cuique G: cuiusque P ) certus[*](atque certus maluit Hedicke ) sonus et quaedam intellegentibus nota vox.

oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de homini- bus dicit[*](de hominibus dicit Orelli: hominibus deicit GP ) aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comi- cum.

oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et per- movet. Docere debitum est, delectare honorarium, per-

p.2085
movere necessarium.

haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei similli- mum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum. nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis.

sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem[*](lenitatem maluit Bentley (ad Hor. Art. Poet. 26)), et sententiae suam compositionem habent, et [*](et add. Lambinus ) ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum[*](ut aedificiorum secl. Lambinus ) memoria est quasi fundamentum, lumen actio.

ea igitur omnia in quo summa erunt, [*](in quo summa erunt Lambinus: in quorum GP ) erit perfectissimus[*](perfectissimus Lambinus: peritissimus codd. ) orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et[*](Et codd.: Sed maluit Jahn ) appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se [*](se add. Aldus ) similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio rem velit, etiam si est in genere tolerabili[*](tolerabile P ), certe non est in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.

haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem

p.2086
tale quale floruit Athenis; ex quo[*](ex quo codd.: atqui Hedicke ) Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab- surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum.

haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus[*](qui eatenus Gulielmius: quate- nus codd. ) valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non[*](at non Hedicke ) ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt[*](quaerunt vulg.: quaerant GP ), quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi- temur, si possumus; si minus[*](si minus GP: sin minus vulg. ), illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus—

si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis[*](ipsas aliis vulg.: ipsas et alias codd. ) et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse[*](se ipse vulg.: se ipso GP ) consulto ad minutarum causarum genera limaverit. quod qui ita faciet, ut, si[*](faciet ut si vulg.: faciet si GP ) cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.

ita fit ut Demosthenes certe possit sum misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae

p.2087
sua facultate, non rei natura metiuntur.

qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum[*](nostrum vulg.: vestrum GP: nostrorum cod. Vit. ) dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt[*](volunt GP: nolunt s ), ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;

sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est[*](id est codd.: item Hedicke ) quasi sicce et integre. Et ample[*](Et ample codd.: Etiam ample Lambinus ) et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.

ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere[*](ut, quoniam ... dicere post Atticorum est legere maluit Lachmann: utique ... est maluit Hedicke ).

Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.

converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et [*](et add. Orelli: om. codd. ) Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum

p.2088
formis tamquam[*](tamquam codd.: atque Hedicke ) figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne[*](omne Hieronymus: omnium codd. ) verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.

hic labor meus hoc adsequetur[*](adsequetur Ascensius: adscquitur codd. ), ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorietur[*](exorietur GP: exoritur codd. deft. ct ed. Norimb. ) Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.[*](admirantur vulg.: admiratur GP )' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare[*](concitare Aldus: concitantem codd. ). 'At loquitur pulchre.'

num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare[*](explicare Aldus: explicantem GP: an explicantem ... genere uti apto? Friedrich ) forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod[*](quod Ernesti: quae codd. ) versatur in re civili et forensi; sin[*](sin Orelli: si GP: (et) qui codd. dett. ) Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.

quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum[*](docti summum vulg.: doctissimum codd. ) oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro[*](nec ferro Hermann: et ferro GP: et foro codd. detft. sed quasi vulg.: et quasi GP ), sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con- feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines[*](Aeschines cum Demosthene Schütz ), tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius[*](ut ait Lucilius secl. Friedrich ), non spurcus homo,

p.2089
sed acer et doctus
  1. cum Pacideiano[*](Pacideiano Cratander: Pacidiano GP ) hic componitur,—optimus longe
  2. post homines natos—.

Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.

Huic labori nostro duo genera reprehensionum[*](reprehensorum maluit Manutius ) oppo- nuntur. Vnum hoc: 'Verum[*](verum vulg.: verbum codd. ) melius Graeci.' A quo quaeratur ecquid[*](ecquid vulg.: et quid codd. ) possint ipsi[*](ipsi vulg.: illi G ) melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas ?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec[*](Terentium ... nec secl. Jahn ) Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; sed tamen Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt[*](sed tamen... legunt secl. Jahn (Ennium... legunt secl. Orelli)) . Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco[*](e Graeco Lambinus: a greco GP ) conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?

Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A[*](qui a vulg.: quia codd. ) POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV[*](qui a senatu Muretus: quia codd. ), IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque[*](eosque vulg.: deosque codd. ) refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret[*](fieret vulg.: fuerit G: fecerit ut P ) in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.

hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,

p.2090
ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.