Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.

ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis conligetur sententia[*](colligentur sententiae L ). 'non erat hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant[*](effingebant A ) et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.

'hoc me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam[*](quem quam maluit Stangl ) haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum ea[*](ea om. A ) maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione

p.2056
sententiarum, quam non habent. post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus.

sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece r(uqmo/s [*](Latine, Graece r(uqmo/s secl. Ernesti ) inesse dicitur[*](cum... dicitur secl. Stangl ). Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si[*](si L: cum si A ) etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin[*](sin P2: sint FP1OA ) probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe[*](plerumque casu, saepe AL: parum tumque casu sive Friedrich ) natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur.

et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:

versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,
mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui[*](quod qui L: qui quod A ) non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.

quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit[*](moverit A ) auctoritas?

p.2057
omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi[*](summi A: summique L ) ipsi oratores esse debebant[*](debebant A: debeant L ). Sed quis omnium[*](omnium AL: hominum Rufinus (vi. 570)) doctior, quis acutior, quis[*](quis acutior quis om. A ) in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensius[*](infensius L et Rufin.: inpensius A )? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt.

quod si ita est—nec vero aliter existimo— quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum[*](curtum L: incultum A ), nihil claudicans, nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod[*](quod L: aut A ) offendit aut curat[*](curat A: anquirit Stangl: cur L ) aut[*](aut L: ut A ) in quo offendit[*](offendat L ) intellegit[*](intellegat A ); et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.

visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia[*](alia A: illa L ) nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus? sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae.

nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius[*](eius L Rufin.: omnis A: eo Bake: scriptis sive orationibus add. edd. ) summis

p.2058
laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum[*](tum AL secl. Eussner: iam Stangl: etiam Stegmann ) dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur[*](uteretur A: uteremur L ), cum iucunditatis causa tum ut varietas occurreret satietati.

quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta[*](scripta AL: structa Bake ) numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiam si id[*](id A: idem L ) non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum.

horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum[*](tamen cum A: cum tamen L Rufin. ) audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope enim centum confecit annos—relaxabat[*](relaxabat Kayser: relaxaret A: relaxarat L ) a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat[*](correxerat AL: correxit codd. dett. ).

quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer veteres[*](veteres ea Kayser ) non esse com-

p.2059
motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures[*](ipsae enim aures codd. dett.: ipse enim A: aures enim L ) vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem[*](dimensionem maluit Reid ).

itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi[*](quasi et A ) decurtata, quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora alia[*](alia L; aliqua A ) et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Vt igitur poeticae[*](poeticae (sc. artis) Friedrich: poetica et L: secl. Jahn: poetae A: in poetica Schüts ) versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.

quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc—id enim erat tertium—si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures[*](et is ... plures secl. Hoerner ) quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.

sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior. est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi[*](ipsi L: illi A: illi ipsi Stangl ), qui adfirment[*](affirmant A, quad tuetur Reid ) esse eos numeros,

p.2060
rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis[*](omni generi orationis codd. dett.: omni genere orationis L: omnis generis orationi A )—quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes[*](communes Manutius: omnis AL ), qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.

deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sit[*](an sit Lambinus: an est AL ) suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum[*](genus ipsum AL: genere ipso Schütz ) verborum quasi quadam[*](quadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl ) forma et lumine orationis appareat, sitque[*](sitque AL: sitve Schütz ) omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant sxh/mata.

at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.

esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret[*](accideret Madvig: accident AL ). Ita

p.2061
notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur[*](videtur vulg.: videatur AL ) oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lurikoi\ a Graecis no- minantur, quos[*](quos L: eos A ) cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.

quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros[*](nostros L: illos A ), velut illa in Thyeste:

quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta[*](senecta Bothe: senectute AL )
et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo[*](quo L: quod A ) est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam[*](quam in versibus secl. Jahn ) in versibus[*](quo ... versibus om. m, secl. Stangl ).