Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat

p.1098
augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his[*](his codd. deft.: iis L ) post aedilitatem annis[*](et ... annis seel. Ellendt ), et praetor primus et incredibili populari[*](populari L: populi Lambinus: populi R. Orelli ) voluntate consul [*](consul add. Friedrich ) sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.

nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo— quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso[*](illuso Schütz: incluso L: eluso Baehrens ) adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem[*](ad com. G2: ad om. L ) quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere[*](traducere ... impellere vulg.: traduceret... impelleret L ).

itaque cum iam paene evanuisset Hor— tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer[*](superior esse viderer Jahn: superiores videremur L ). Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun-

p.1099
ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat[*](coniunxerat L: coniunxit Stangl ).

maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit: annis ante sedecim[*](sedecim Nipperdey: decem L ) causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et [*](et add. vulg. ) sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam[*](primam Ernesti: primum L ), quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam[*](et severs quam vulg.: etsi veris nunquam L ) concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud[*](aliud L: alterum E. F. Eberhard ) autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale[*](quale BHM: quali C: qualis codd. deft. ) est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto[*](faceto L: facto Ruhnken ) genere verborum, in quo fuit[*](fuit L: floruit Eberhard ) Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius

p.1100
Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.

haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus[*](in quibus L: in quo Stangl ), ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles[*](in quibus... utiles secl. Friednch: ut in illo ... hoc secl. Eberhard );] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur[*](probabantur Ernesti: probantur L ) haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum[*](tum ... tum maluit Bake ) etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. [Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens[*](Erat excellens ... adulescens secl. Schütz: erat ... videbatur secl. Friedrich: erat ... excitabat secl. Eberhard ). Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat[*](elucebat Lambinus: lucebat L et om. G ) et[*](et ... et secl. Schütz ) exercitatio[*](exercitatio Martha: exercitatione L ) perfecta verborum[*](verborum. eratque L: eratque verborum vulg.: erat verborum eratque Friedrich: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione Martha: comprehensio L ) astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.

tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video

p.1101
qualia sint et[*](et om. BHM ) Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque[*](idemque BHM ) declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.

melius, quaeso, ominare[*](ominare G3: o mine O2FG1: omitte C ), inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit[*](providit L: praevidit Lambinus ) futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.

nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum[*](amatorum vulg.: armatorum L ) impetu quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente[*]([me] tacente Stangl ) ipsa loquerentur viverentque mortuo[*](viverentque mortuo Stangl: mortuoque (me add. Ernesti) viverent vulg.: mortuo viverentque vulg. ); quae, si recte esset, salute[*](salute vulg.: saluti L ) rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent.

p.1102
.

sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit[*](angit Corradus ), haec cura[*](haec cura FOG: haec me cura BHM ) sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum am- plissimorum renovare memoriam atque auger possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.

ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum[*](patronorum secl. Kayser ). Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te[*](quid te G2: qui te L ) exercuit Pammenes vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui- dem similes maioris partis oratorum futuri sumus?

nonne cemimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse[*](exstitisse maluit Rivius )? Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo; nam Gracchi in contionibus[*](contionibus usi sunt Piderit ) multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius

p.1103
Crassus, post Cotta Sulpicius Hortensius. Nihil dico amplius, tantum dico: si mihi accidisset ut numerarer in multis ... si operosa est concursatio magis opportunorum[*](Post opportunorum in subscriptione libri B addidit Flavius Blondus: non erat amplius in exemnplari a quo abscisse sunt charte due: quamquam ut mihi videtur nedum charte. sed pauca admodum deficlunt. In O addidit Ardizzi: non inveniplura in perveteri codice; formunae quidem iniquitas id iotuna si tamen quiddam erat reddit ) ...