Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et [*](et add. Ellendt ) quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, [*](erant add. Rau ) excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo[*](in nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C ) cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium [*](omnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C ) adversariorum dicta meminisset.

ardebat autem cupiditate[*](cupiditate dicendi maluit Kayser ) sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones[*](collectiones vuig.: coniectiones L ), memor et quae[*](eorum quae Orelli: memor et quae L ) essent dicta contra quaeque ipse dixisset.

erat in

p.1092
verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.

Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat[*](aberat, aberat maluit Wex. ) etiam[*](M. secl. Ellendt ) M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui[*](cui vulg.: qui L ) frequens aderam, quamquam[*](quamquam L: cum vulg.: quoque Madvig ) pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique[*](utique Jahn: uterque L: utentes uterque Buttmann ) Philippo, cuius in testimonio[*](in testimonio secl. Weidner ) contentio et vim accusatoris habebat et copiam.

reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas[*](accuratas om. BHM ) contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis[*](oratoriis Corradus: oratoris L ) tantum[*](tantum L: tamen Corradus ) exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;

ego autem in [*](in add. Müller ) iuris civilis studio multum operae dabam

p.1093
Q. Scaevolae Q. F.[*](Q. F. Fabricius: p. f. L ), qui quamquam nemini se [*](se add. vulg. ) ad docendum dabat, tamen[*](quod tamen Madvig: sed tamen L ) consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat[*](docebat se G2 ). Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.

occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro[*](eodem... magistro secl. Bake: in §312 audacius transtulit Martha ).] haec etsi videntur esse a proposita oratione[*](proposita oratione Lambinus: proposita ratione O: proposito ratione C ) diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.

eram cum Stoico Diodoto[*](diodoto F: diodoro B2M: dioto C ), qui cum habitavisset apud me mecumque[*](me alterum add. vulg. ) vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in

p.1094
aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi[*](quake quasi MG1B2: qua quasi C ) contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant[*](quam ... putant secl. Eberhard ), consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.

commentabar declamitans—sic enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem[*](possein vulg.: possim L ) neque doceri.

tumultus interim in [*](in add. Orelli re p. G Eberhard: res p. L ) recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus.