Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam[*](iam om. BHM ) aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam, [*](inquam add. Jahn ) quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es[*]((id quod agniturus es) Madvig ) similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui[*](atqui vulg.: atque L ) et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.

Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis [*](sententiis add. Jahn ) et splendore vocis et [*](et add. vulg. ) dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit[*](dicit Orelli: dicitur L ), omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod[*](quod Peter: cum L ) liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.

Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti

p.1075
qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es [*](es add. vulg. ) ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius[*](nec illius F: ne illius C ) de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus: qui[*](qui Schneider: quin L ) etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit[*](scripsit (sic F) ... dixit... tribuitque maluit Eberhard ) primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus: ac si, ut cogitata[*](ut cogitata vulg.: cogitata ut Stangl: si c. p. eloqui ut p. Martha ) praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius[*](cuius GL: in quo illius Martha: huius Piderit ) te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus; hunc facilem et[*](hunc facilem et vulg.: hunc facile et L: huncce facile Stangl num Lallemand: nunc L ) cotidianum novisse sermonem num pro relicto[*](relicto L: derelicto Lambinus: reiculo Madvig: delicto Schütz ) est habendum?

Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna

p.1076
laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis[*](nobis cum illis vulg.: nobis cum Grecis FOQ: nobiscum Simon ) communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non[*](non tuae quidem supplicationi maluit Stangl ), sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium. Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi.

verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere[*](libere Jahn: liber L ) locus—malim mihi L. Crassi[*](L. om. F, damnat Martha ) unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae 20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam

M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium[*](tignarium G2: tignuarium L ). Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.

sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.

Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos

p.1077
laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem[*](P. F2G2M: Pilum F1OBH: P. ilium Stangl ): aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries[*](aliqua barbaries O2G2 al.: aliqua barbari in L: aliqua barbaria Martha ) domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam[*](tanquam Manutius: quam tum F: quantum OG: quam C ) obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.

T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine[*](Latine loqui maluit Kayser ), sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, qui[*](qui Ernesti: quia L ) se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem[*](quidem L: quadam Manutius ) accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste

C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium[*](Chirtilium L: C. Herennium Martha ) Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat[*](dicat vulg.: dicas L ) nescio; metuo

p.1078
insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.

Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat[*](emendabat OG ). Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam[*](magnificam et generosam Lambinus (coll. Suet. Iul. 55): magnifica et generosa L ) quodam modo.

tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios[*]( (compluris autem legi) ...commentarii Stangl ), quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem[*](quos idem Stangl: quos Bake: quosdam L ), inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta[*](detracto Lambinus ). Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent[*](illa volent Suefon.: volunt illa L ) calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim[*](enim est BHM ) in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.