Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.

eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in causis publicis nihil, in privatis[*](in privatis vulg.: privatis L ) satis veterator videbatur. Erat[*](erat vulg.: erant L ) in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Ofella[*](Ofella Victor Pisanus: a filia L ) contionibus aptior quam iudiciis.

p.1052
Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum[*](multum L: multus vulg.: multarum Jahn ) erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum[*](magna cum L: magna cum ... tum Eberhard ) iuris civilis intellegentia.

cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater eius M. Vergilius[*](Virgilius F ), qui tribunus plebis L. Sullae[*](Sullae F2: Syllae L ) imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.

sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani[*](et inurbani codd. det.: aut inurbani L ) aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.

atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint[*](sint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H ), praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit[*](sciri possit maluit Eberhard ) de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus[*](praetermittemus Bake: praetermittimus L )

p.1053
[eorum[*](eorum ... vidimus secl. Kayser ) quos aliquando dicentis vidimus[*](vidimus L: audivimus Ruhnken )].

volo enim sciri[*](sciri codd. det.: scire L ) in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.

ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine[*](a mult. vulg. ), alii autem ab eis[*](ab eis codd. det.: ab his L ) qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.

an tu, inquit, id laboras, si huic[*](laboras, si huic Manutius: laborasse huic L ) modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando[*](de... improbando secl. Schütz ) multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod[*](quod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner ) is dicendo efficiet poterit intellegi.

tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur[*](dicetur L: dicatur codd. det. ), ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat,

p.1054
artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt[*](audiunt L: audiant Ernesti: audient codd. det. ) ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.

an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.

qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane[*](dixerit sane discipulo Madvig ) frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eis[*](his L, corr. vulg. ) quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?

delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun— ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur[*](mitigatur Schütz: miratur L ), sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est[*](quod... probandum est secl. Campe ). Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio[*](in quo ...dissensio secl. Eberhard ).

cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his

p.1055
excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset[*](fuisset L: fuit Eberhard ) apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant[*](At erant maluit Ernesti ) multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui[*](cui vulg.: quo L ) quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?

tum Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,— saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.

nec enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse Antimachum clarum poetam ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus: Plato enim mihi unus instar est centum milium[*](centum milium Camerarius: omnium m. ilium L ). Et recte; poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere[*](movere BM2: moveri L ). At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset.

quid tu, Brute, posses, si te ut[*](possesne, si tu vulg.: posses nisi tu L ) Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas

p.1056
eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt; eae si inflatum non recipiunt—aut si auditor omnino tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est. hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo[*](a malo vulg.: malo L ) delectatur[*](delectetur OG ), eo est contentus; esse melius non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus orationis valet.

qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri[*](posse fieri C: fieri posse OG ) putaret?

cum is hoc probare vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de testamentorum iure? de antiquis formulis? quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?

quam captiosum esse populo, quod scriptum esset[*](esset Ernesti: esse L ) neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?

quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat[*](qui ... defenderat secl. Eberhard )? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter item[*](item M. Haupt: tum ita L: tum [ita] Friedrich: sumpta Martha ) breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut[*](aut exspectaret aut secl. Jahn ) fieri posse quicquam melius putaret? at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium

p.1057
hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutis[*](hoc in illo initio consecutus L (consecutis codd. det.): hocce ille initio, consecutis Stangl: hoc ille initio ... animos[que]... aderant et Madvig ) multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret[*](veniret C: venisset BHM ), sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.

deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia. Haec cum graviter tum ab[*](tum ab vulg.: cum ab L ) exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete[*](facete vulg.: facile L ) explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius. Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.