Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit[*](fregit Victor. Pisanus: fecit L ), vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete[*](facete Lambinus: facile L ) agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum[*](C. Gracchum paulum vulg.: paulum C. Gracchum L ) aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido[*](M. FO: L. C ) et[*](et secl. vulg. ) L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. Flaminino[*](Flaminino OG: Flaminis C ), quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.

his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est [*](et est uterque Stangl: et uterque L: at uterque est Martha ) uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis[*](erant ... laudandi viri et, vel si... probabiles Stangl: erat. In quibusdam laudandis viris etiamsi .. . probabiles L: Erat in quibusdam laudandis viris ... probabilis tamen industria Peter: erat: in quibusdam laudandi viri ... probabiles Orelli ) tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium[*](oratorium FH: oratorum C ) ingenium defuit. Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.

quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed

p.1033
ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret[*](cum pro reo diceret om. BHM: secl. Schütz ).

hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed quod maxime rem continebat[*](continet maluit Campe ), fidem. Habebat hoc a natura ipsa, quod a doctrina non facile posset; quamquam huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta sunt. Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita ipsius acta[*](acta L: lectu Geel ) sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.

ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est. Erat uterque[*](erat uterque Jahn: et uterque L ) natura vehemens et acer; itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat.

sunt eius orationes ieiunae; multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris eruditus[*](eruditus vulg.: eruditi L ), Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum. Itaque illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est.

qui cum innocentissimus[*](cum inn. vulg.: quam inn. L: quamquam inn. Lambinus ) in iudicium vocatus esset, quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An-

p.1034
tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius[*](et Q. Bake: sed Q. L ) enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.

habemus[*](Habemus L: habeamus Madvig ) igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam[*](etiam om. BHM, secl. Omnibonus ) in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.

et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem[*](quidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L ) in tribunatu iudicaverit[*](iudicaverat BHMG ) contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed ut[*](sed ut L: et ut Bake ) vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho[*](C.Graccho maluitStangl) molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt[*](Sunt... disputando secl. Simon ) etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuit[*](is fuit... disputando secl. Kayser ) mediocris in dicendo, doctissimus in disputando[*](Sunt... disputando secl. Simon ). Tum Brutus:

quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam

p.1035
in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.

et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis[*](atque Academicorum inst. Martha ) commodius fingeretur oratio.

quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia[*](id est ... Academia secl. Lambinus )] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione[*](cons. ratione Kayser ) dicendi[*](docendi Martha ) talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?

iovem sic aiunt[*](sic aiunt Schütz: sic ut aiunt L ) philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—, sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur[*](videatur Ernesti: videtur L ) et illorum in iudicia pacatior.

nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit [*](inquit add. vulg.: om. L ) Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et

p.1036
pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur[*](putabatur FO2: putabantur C ), quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.

praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquam[*](inquam intellego L: intellego, inquam Schütz: inquam secl. Friedrich )]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae. Me numera[*](me numera Weidner: enumera L: numera ... me Ernesti ), inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.

atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et[*](et illustria et vulg.: illustri et in L: et illustri in numero [patronorum] Martha ) in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita[*](et vita Jahn ) suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.

sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus. Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille: Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.

vtinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset! Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus! Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem. Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis. Manus extrema

p.1037
non accessit operibus eius; praeclare incohata multa, perfecta non plane. Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuventuti; non enim solum acuere sed etiam alere ingenium potest.

huic successit aetati C. Galba[*](C. Galba vulg.: p. Galba L ), Servi illius[*](Seruilius OBHM: Serulius C ) eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener. Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Mamilia[*](Mamilia F: Manilio C ), Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese ipse dixisset, oppressus est. Exstat eius peroratio, qui epilogus dicitur; qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus. Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.

P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat. Eius conlega L. Bestia a [*](a add. Müller ) bonis initiis orsus tribunatus—nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus. Nam invidiosa lege [Mamilia quaestio[*](Mamilia quaestio secl. Peter )] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi[*](C. Gracchi Stangl ) interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices[*](Gracchum iudices BHM ) sustulerunt.

huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius[*](P. Licinius Martha ) Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus[*](lutulentus Jahn: luculentus L: truculentus Ernesti ) [patronus[*](patronus secl. Jahn )] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus

p.1038
nec rudis in iure civili et cum virtute[*](virtute L: veritate Martha ) tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.

atque et acri[*](atque et acri Friedrich: atque etiam L: acuto etiam Kayser: atque iam Piderit ) ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo[*](in quo secl. Jahn )] magnum fuit, Brute, dedecus[*](dedecus codd. det.: genus L: vulnus ed. Rom.: dedecus inustum Lambinus ) generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed[*](magistratus non petiverit sed accusationem factitaverit [ut Athenis Lycurgus] Martha: accusationem ... is secl. Kayser: ut... molestus secl. Eberhard ) fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de— generavisse vitio depravatae voluntatis.