Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

eorum autem, quae propter se expetuntur[*](quae ... expetuntur secl. Kayser ), partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur; honestate, ea quae proficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese; commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quadam cum[*](quasi quadam cum P: quasi cum codd. deft.: quodam modo cum ed. Norimb. ) honestate coniuncta, ut honos, ut gloria; alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.