Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent et definitiones[*](et definitiones valent vulg.: transposuit Fredrich ) conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio[*](conflictatio P Lambinus (cf. §104)) et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae, muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex genus.