Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis[*](temporis vulg.: temporibus P ) quasi naturam notant, ut hiemps, ut
iam facta et eventus aut consili sunt 38 aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam[*](quam P: ac codd. dett. ) putatum est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur[*](agitur P ) ex singulis coniectura capienda.
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus[*](auditus vulg.: eiulatus cod. Vit. corr. ) titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum[*](eorum vulg.: et eorum codd. dett.: an corporis? Friedrich ) , aliorum quid quod[*](aliorum quid quod p: aliorum quidquid P: aliquid quod vulg. ) sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum.
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.
C. Quid, definitionis quae ratio est et quae via? P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex
C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant quae, cum et factum[*](et factum vulg.: ex facto P ) constat et nomen[*](nomine P ), qualia sint vocatur in dubium? P. Est ita ut dicis. C. Quae sunt igitur in eo genere partes? P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia[*](inscitia P: inscientia Lambinus: iustitia codd. dett. ) casu.