Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
suave autem genus erit dicendi primum[*](primum om. P ) elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba[*](verba P: crebra crebris vulg. ) paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum[*](inusitatum vulg.: invisum tuum codd. delt.: tuum P ) aut inauditum aut novum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet[*](animis ciet Friedrich: animi ciet Müller: animiscit P: animi miscet vulg.) oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi
C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem[*](quidem P: itaque vulg.: sed. Orelli ) id genus totum[*](totum situm legebatur ) in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
in coniunctis autem verbis triplex[*](triplex codd.: duplex maluit Piderit ) adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum[*](versum P: versus vulg. ) retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita[*](ita om. P ): quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu[*](vultu vulg.: ac vultus P: vultusque codd. dett.: an habitu voltus? Friedrich ), quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
C. Num quidnam[*](num quid iam codd. dett.: num aliquid p: om. codd. dett. ) tibi de oratore ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo
C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et[*](et om. codd. plur. ) tertia confirmatio fidem facit orationi. Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque vel[*](vel om. P ) plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic haec. commovendi.
C. Perge igitur ordine quattuor mihi istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum adversariorum; e[*](e om. P ) quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos aliquod odium offensiove conlata[*](collocata P ) sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
intellegenter autem ut audiamur et item attente, ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam
vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur[*](agitur P ). Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.
C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed[*](sed vulg.: si codd. dett. ) adsumimus[*](assumimus P: assumemus sive assumamus codd. dett. ) etiam suavitatem.
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos[*](si interpositos P ) motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.
C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.
P. In veri similibus[*](simillimis P ) et in propriis rerum notis posita tota est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum[*](notatum vulg.: notatur P: notare codd. dett. ) argumentum quod numquam aliter sit[*](sit P: fit vulg. ) certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis.
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore; animi autem aut quem ad modum adfecti sint, virtutibus vitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, voluptate molestia. Atque haec quidem in natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.
in locis autem et illa[*](illa vulg.: alia P: ista codd. dett. ) naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis[*](temporis vulg.: temporibus P ) quasi naturam notant, ut hiemps, ut
iam facta et eventus aut consili sunt 38 aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam[*](quam P: ac codd. dett. ) putatum est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur[*](agitur P ) ex singulis coniectura capienda.
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus[*](auditus vulg.: eiulatus cod. Vit. corr. ) titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum[*](eorum vulg.: et eorum codd. dett.: an corporis? Friedrich ) , aliorum quid quod[*](aliorum quid quod p: aliorum quidquid P: aliquid quod vulg. ) sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum.
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.