On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit. Sed hoc maius est quiddam quam ab his, qui haec tradunt et docent, postulandum sit.

Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat; qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat.

Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum, aut ex re sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? Ex sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent in rei natura, conliguntur.

Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic: "si maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id

fecisset, populi Romani potestati tradidit." Sin pars, partitione, hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae,

quid aliud fecit Opimius?" Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et maiora, paria, minora quaeremus.

Ex coniunctis sic argumenta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis." Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus

voluntati paruit civitatis?" Ex parte autem ea, quae est subiecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia

esse debemus?" At ex dissimilitudine: "si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent." Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario:

"si Gracchus nefarie, praeclare Opimius." Ex consequentibus: "si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax, quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex consentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim Crassus adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod

semper a bonis dissedisti." Ex causis autem rerum sic: "avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries." Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus

serviamus." Maiora autem et minora et paria comparabimus sic: ex maiore: "si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!" ex minore:

  1. hic parvae consuetudinis
  2. causa huius mortem tam fert familiariter:
  3. quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?
Ex pari: "est eiusdem et eripere et contra rem publicam

largiri pecunias." Foris autem adsumuntur ea, quae non sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: "hoc verum est; dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas." De quo genere toto paulo ante dixi.

Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt; ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore, inveniret; sic has ego argumentorum notavi notas quae quaerenti demonstrant, ubi sint; reliqua cura et cogitatione eruuntur;

quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi.

Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.

Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas, nisi id inventum tractare possis;

tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate: proponi oportet quid adferas et qua re ita sit ostendere; ex eisdem illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum fuerit, declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile dicas confirmes, deinde quod agitur, adiungas; interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.

Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.

Qua re, nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamus.' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere.' 'Quidnam?' inquit. 'Qui ordo tibi placeat' inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles.'

'Vide quam sim' inquit 'deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi admonito venisset in mentem; ut possis existimare me in ea, in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere in dicendo vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista, quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse;