De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

in- tentio est: dedi oportet. depulsio est: non oportet. quaestio est: oporteatne? ratio est: non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et privatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate imperator, qui videret, ut satis honestum foedus feriretur. infirmatio est: at enim quoniam par- ticeps tu factus es in turpissimo foedere summae re- ligionis, dedi te convenit. iudicatio est: cum is, qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hosti- bus necne? hoc genus causae cum superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei

aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum maior quaedam vis est, quod paulo post intellegetur.

in hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil ad se nec ad potestatem neque ad officium suum per- tinuisse aut pertinere. atque in hoc genere hoc ac- cidit novi, quod accusator quoque saepe ex remo- tione criminationem conficit, ut si quis eum accuset, qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma populum vocarit, cum consules essent. nam ut in su- periore exemplo reus ab suo officio et a potestate factum demovebat, sic in hoc ab eius officio ac po- testate, qui accusatur, ipse accusator factum remo-

vendo hac ipsa ratione confirmat accusationem. in hac ab utroque ex omnibus partibus honestatis et ex om- nibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando, quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri opor- tebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii, potestatis attributum necne.

Locos autem communes ex ipsa re, si quid indigna- tionis aut conquestionis habebit, sumi oportebit.

Concessio est, per quam non factum ipsum pro- batur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. cuius partes sunt duae: purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius, qui accusatur, non factum ipsum, sed vo- luntas defenditur. ea habet partes tres: inprudentiam, casum, necessitudinem.

Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur,

negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae vitulum immolaret. nautae quidam, cum adversa tem- pestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se vitulum immolaturos. casu erat in eo portu fanum Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. in- prudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt. accusantur. intentio est: vitulum immolastis ei deo, cui non licebat. depulsio est in concessione posita. ratio est: nescivi non licere. infirmatio est: tamen, quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio dignus es. iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus?

Casus autem inferetur in concessionem, cum demon- stratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac: cum Lacedaemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capital esset, hostias is, qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbem ex agro coepit agere. tum subito magnis commotis tempestatibus fluvius Eurotas, is qui praeter Lacedaemonem fluit, ita magnus et vehemens factus est, ut ea traduci victimae nullo modo possent.

redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent, videre possent. cum omnes studio eius subitam flu- minis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen quidam capitis arcesserunt. intentio est: hostiae, quas debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt. depulsio

concessio. ratio: flumen enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt. infirmatio: tamen, quon- iam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es. iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?

Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id, quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata in portu navis depre- hensa sit, publicetur. cum magna in alto tempestas esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum por- tum navem coe+git. quaestor navem populi vocat, na- vis dominus negat oportere publicari. intentio est: rostrata navis in portu deprehensa est. depulsio con- cessio. ratio: vi et necessario sumus in portum coacti. infirmatio est: navem ex lege tamen populi esse oportet. iudicatio est: cum rostratam navem in portu deprehensam lex publicarit cumque haec navis invitis nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne eam publicari?

Horum trium generum idcirco in unum locum con- tulimus exempla, quod similis in ea praeceptio argu- mentorum traditur. nam in his omnibus primum, si quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab accusatore oportebit, ut id, quod voluntate factum ne- gabitur, consulto factum suspicione aliqua demon- stretur; deinde inducere definitionem necessitudinis aut casus aut inprudentiae et exempla ad eam defini- tionem adiungere, in quibus inprudentia fuisse videatur aut casus aut necessitudo, et ab his id, quod reus in- ferat, separare, id est ostendere dissimile, quod le- vius, facilius non ignorabile, non fortuitum, non necessarium

fuerit; postea demonstrare potuisse vitari: hac ratione provideri potuisse, si hoc aut illud fe- cisset, aut, nisi fecisset, praecaveri; et definitionibus ostendere non hanc inprudentiam aut casum aut ne- cessitudinem, sed inertiam, neglegentiam, fatuitatem nominari oportere.

ac si qua necessitudo turpitudi- nem videbitur habere, oportebit per locorum commu- nium inplicationem redarguentem demonstrare quid- vis perpeti, mori denique satius fuisse quam eius- modi necessitudini optemperare. atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omni- bus separatim considerare. atque hoc in loco, si fa- cultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab ad- versario commissa sit: permagnum esse et magno fu- turum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi, neglecta sit.

Defensor autem conversis omnibus his partibus pot- erit uti; maxime autem in voluntate defendenda com- morabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non po- tuisse; et in omnibus rebus voluntatem spectari opor- tere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo nomine communem hominum infirmitatem posse dam- nari. deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa careat, supplicio non carere.

Loci autem communes: accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel in- stitutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaera-

tur; defensoris conquestio est calamitatis eius, quae non culpa, sed vi maiore quadam acciderit, et de for- tunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum animum, non eventum considerent. in quibus omnibus conquestionem suarum aerumnarum et crudelitatis ad- versariorum indignationem inesse oportebit.

Ac neminem mirari conveniet, si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque controversiam adiunctam videbit. quo de genere post erit nobis separatim di- cendum, propterea quod quaedam genera causarum simpliciter ex sua vi considerantur, quaedam autem sibi aliud quoque aliquod controversiae genus assu-

munt. quare omnibus cognitis non erit difficile in unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti controversia, ea quae ex scripto et sententia nominatur; sed, quia de concessione loque- bamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de scripto et de sententia dicemus.

Nunc in alteram concessionis partem consideratio-

nem iam intendemus. Deprecatio est, in qua non de- fensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. hoc genus vix in iudicio probari potest, ideo quod con- cesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. quare parte eius

generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; ut si pro aliquo claro aut forti viro, cuius in rem publi- cam multa sunt beneficia, diceres, posses, cum videaris non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum: quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, quod in vos semper habuit, tali suo tempore multorum suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosce- retis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine, dignum virtute huius esset, iudices, a vobis hanc rem hoc postulante impetrari. deinde augere beneficia licebit et iudices per locum communem ad ignoscendi voluntatem ducere.

quare hoc genus quamquam in iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et pars haec ipsa inducenda nonnumquam est et in senatu aut in consilio saepe omni in genere tractanda, in id quoque praecepta ponemus. nam in senatu aut in consilio de Syphace diu deliberatum est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et eius consilium diu dictum est, et magis in hoc qui- dem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit. nam semper animo bono se in populum Romanum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali con- stitutione uteretur, quam ut propter posterius bene- ficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes ad- iungeret.

Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postu- labit, commemorare, si qua sua poterit beneficia et, si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum esse videatur; deinde maiorum suorum beneficia, si

qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, con- firmatum omni tempore a tali ratione afuturum; de- inde spem ostendere aliquo se in loco magno iis,

qui sibi concesserint, usui futurum; postea, si facultas erit, se aut consanguineum * aut iam a maioribus inprimis amicum esse demonstrabit et amplitudinem suae vo- luntatis, nobilitatem generis, eorum, qui se salvum velint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae per- sonis ad honestatem et amplitudinem sunt adtributa, cum conquestione, sine arrogantia, in se esse demon- strabit, ut honore potius aliquo quam ullo supplicio dignus esse videatur; deinde ceteros proferre, quibus maiora delicta concessa sint. ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, propensum ad igno- scendum fuisse ostendet. atque ipsum illud pecca- tum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali de homine supplicium sumere.

deinde locis commu- nibus misericordiam captare oportebit ex iis praecep- tis, quae in primo libro sunt exposita.

Adversarius autem malefacta augebit: nihil impru- denter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; ipsum inmisericordem, superbum fuisse; et, si poterit, ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo modo posse. si beneficia proferet, aut aliqua de causa

facta, non propter benivolentiam demonstrabit, aut postea odium esse acre susceptum, aut illa omnia maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam male- ficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro male-

ficio poenam sumi oportere. deinde turpe esse aut inutile ignosci. deinde, de quo ut potestas esset saepe optarint, in eum * ob potestatem non uti summam esse stultitiam; cogitare oportere, quem animum in eum et quod odium habuerint.

Locus autem communis erit indignatio maleficii et alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter malitiam in miseriis sint.

Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu prop- ter eius partium multitudinem commoramur, ne forte varietate et dissimilitudine rerum diductus alicuius animus in quendam errorem deferatur, quid etiam no- bis ex eo genere restet et quare restet, admonendum videtur.

Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaere- retur.

eas causas, in quibus de aequo et iniquo quae- ritur, exposuimus. restat nunc, ut de praemio et de poena explicemus. sunt enim multae causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. nam et apud iudi- ces de praemio saepe accusatorum quaeritur et a se- natu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudi- ciali genere exemplorum recedere. quicquid enim de homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam

dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae dictionem agitur, delibera- tivum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est habendum. omnino autem qui diligenter omnium cau- sarum vim et naturam cognoverit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia impli- catam videbit.

Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus consul quosdam in citeriore Gallia nullo inlustri neque certo duce neque eo nomine neque numero praeditos, uti digni essent, qui hostes populi Romani esse diceren- tur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam provinciam redderent, consectatus est et confecit. Ro- mam redit: triumphum ab senatu postulat. hic et in deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infir- mationibus rationum subponendis ad iudicationem pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudi- catio et in quaestione ipsa continebitur: in depreca- tione, huiusmodi: oporteatne poena affici? in hac, huiusmodi: oporteatne dari praemium?