De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

si vero ceteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum futurum. postea demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset, in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas sumere ipse potuisset, de ea supplicium sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in iudicium. deinde postu- labit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. deinde quem- admodum in comparatione praecipiebamus, ut illud, quod compararetur, extenuaretur ab accusatore quam maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in quem crimen transferatur, cum huius maleficio, qui se iure fecisse dicat, comparare. postea demonstran- dum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri con- venerit. extrema est, ut in comparatione, assumptio iudicationis et de ea per amplificationem ex delibera- tionis praeceptis dictio.

Defensor autem, quae per alias constitutiones indu- centur, ex iis locis, qui traditi sunt, infirmabit; ipsam autem relationem comprobabit, primum augendo eius, in quem referet crimen, culpam et audaciam et quam maxime per indignationem, si res feret, iuncta con- questione ante oculos ponendo; postea levius demon- strando se poenitum, quam sit illius promeritum, et suum supplicium cum illius iniuria conferendo. deinde

oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore trac- tati, ut refelli et contrariam in partem converti pos- sint, quo in genere sunt tres extremi, contrariis ratio-

nibus infirmare. illa autem acerrima accusatorum criminatio, per quam perturbationem fore omnium iu- diciorum demonstrant, si de indamnato supplicii su- mendi potestas data sit, levabitur, primum si eius- modi demonstrabitur iniuria, ut non modo viro bono, verum omnino homini libero videatur non fuisse tole- randa; deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem, qui fecisset, in dubium vocaretur; deinde eiusmodi, ut in eam is maxime debuerit animum advertere, qui ani- mum advertit; ut non tam rectum, non tam fuerit ho- nestum in iudicium illam rem pervenire, quam eo modo atque ab eo vindicari, quo modo et ab quo sit vindicata;

postea sic rem fuisse apertam, ut iudicium de ea re fieri nihil adtinuerit. atque hic demonstran- dum est rationibus et similibus rebus permultas ita atroces et perspicuas res esse, ut de his non modo non necesse sit, sed ne utile quidem, quam mox iu- dicium fiat, exspectare.

Locus communis accusatoris in eum, qui, cum id, quod arguitur, negare non possit, tamen aliquid sibi spei conparet ex iudiciorum perturbatione. atque hic utilitatis iudiciorum demonstratio et de eo conquestio, qui supplicium dederit indamnatus;

in eius autem, qui sumpserit, audaciam et crudelitatem indignatio. ab defensore, in eius, quem ultus sit, audaciam cum sui conquestione; rem non ex nomine ipsius negotii, sed ex consilio eius, qui fecerit, et causa et tempore

considerari oportere; quid mali futurum sit aut ex iniuria aut scelere alicuius, nisi tanta et tam perspicua audacia ab eo, ad cuius famam aut ad parentes aut ad liberos pertineret aut ad aliquam rem, quam caram esse omnibus aut necesse est aut oportet esse, vin- dicata.

Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud de- movetur.

id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa removetur. causae remotioni hoc nobis exem- plo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dede- runt. legati profecti non sunt. accusantur. intentio est: proficisci oportuit. depulsio est: non oportuit. quaestio est: oportueritne? ratio est: sumptus enim, qui de publico dari solet, is ab quaestore non est datus. infirmatio est: vos tamen id, quod publice vobis erat negotii datum, conficere oportebat. iudi- catio est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui de- bebatur de publico, non daretur, oportueritne eos con- ficere nihilo minus legationem? hoc in genere pri- mum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali aut ex alia constitutione sumi possit, videri oportebit. deinde pleraque et ex comparatione et ex relatione criminis in hanc quoque causam convenire poterunt.

Accusator autem illum, cuius culpa id factum reus dicet, primum defendet, si poterit; sin minus poterit,

negabit ad hoc iudicium illius, sed huius, quem ipse accuset, culpam pertinere. postea dicet suo quemque officio consulere oportere; nec, si ille peccasset, hunc oportuisse peccare; deinde, si ille deliquerit, separatim illum sicut hunc accusari oportere et non cum huius defensione coniungi illius accusationem.

Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic ar-

gumentabitur: primum, cuius acciderit culpa, demon- strabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod accusator dicat oportuisse; quid potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est necessitudinis vis implicata, demonstrabit quid debuerit, ex honestate considera- bitur. de utroque distinctius in deliberativo genere dicetur. deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate;

quod minus, quam convenerit, fac- tum sit, culpa id alterius accidisse. deinde alterius culpa exponenda demonstrandum est, quantum volun- tatis et studii fuerit in ipso, et id signis confirman- dum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis aut dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere, et cum cetera vita fuisse hoc magis consentaneum, quam quod propter alterius culpam non fecerit. si autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demovebitur, ut in hac eadem re, si quaestor mortuus esset et idcirco legatis pe- cunia data non esset, accusatione alterius et culpae depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit

et ex concessionis partibus, quae convenient, assumere; de quibus nobis dicendum erit.