De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

tra. quaeremus autem res aut maiore aut minore aut pari in negotio similes, ex quibus affirmetur nostra descriptio. iam si res plures erunt definiendae: ut, si quaeratur, fur sit an sacrilegus, qui vasa ex privato sacra subripuerit, erit utendum pluribus definitionibus; deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem communis in eius malitiam, qui non modo rerum, verum etiam verborum potestatem sibi arrogare cona- tus et faciat, quod velit, et id, quod fecerit, quo velit nomine appellet.

Deinde defensoris primus locus est item nominis brevis et aperta et ex opinione hominum descriptio, hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de re publica, cum potestatem non habeas, administrare. deinde huius confirmatio similibus et exemplis et ra- tionibus; postea sui facti ab illa definitione separatio.

deinde locus communis, per quem facti utilitas aut honestas adaugetur. deinde sequitur adversariorum definitionis reprehensio, quae iisdem ex locis omnibus, quos accusatori praescripsimus, conficitur; et cetera post eadem praeter communem locum inducentur. Lo- cus autem communis erit defensoris is, per quem indi- gnabitur accusatorem sui periculi causa non res solum convertere, verum etiam verba commutare conari. nam

illi quidem communes loci, aut qui calumniae accu- satorum demonstrandae aut misericordiae captandae aut facti indignandi aut a misericordia deterrendi causa sumuntur, ex periculi magnitudine, non ex cau- sae genere ducuntur. quare non in omnem causam, sed in omne causae genus incidunt. eorum mentionem in coniecturali constitutione fecimus, inductione autem, cum causa postulabit, utemur.

Cum autem actio translationis aut commutationis indigere videtur, quod non aut is agit, quem oportet, aut cum eo, quicum oportet, aut apud quos, qua lege, qua poena, quo crimine, quo tempore oportet, con- stitutio translativa appellatur. eius nobis exempla permulta opus sint, si singula translationum genera quaeramus; sed quia ratio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum est. atque in nostra quidem consuetudine multis de causis fit, ut rarius incidant translationes. nam et praetoris excep- tionibus multae excluduntur actiones et ita ius civile habemus constitutum, ut causa cadat is, qui non quem-

admodum oportet egerit. quare in iure plerumque ver- santur. ibi enim et exceptiones postulantur et agendi potestas datur et omnis conceptio privatorum iudi- ciorum constituitur. in ipsis autem iudiciis rarius incidunt et tamen, si quando incidunt, eiusmodi sunt, ut per se minus habeant firmitudinis, confirmentur autem assumpta alia aliqua constitutione: ut in quodam

iudicio, cum veneficii cuiusdam nomen esset de- latum et, quia parricidii causa subscripta esset, extra ordinem esset acceptum, in accusatione autem alia quaedam crimina testibus et argumentis confirmaren- tur, parricidii autem mentio solum facta esset, defensor in hoc ipso multum oportet et diu consistat: cum de nece parentis nihil demonstratum esset, indignum facinus esse ea poena afficere reum, qua parricidae afficiuntur; id autem, si damnaretur, fieri necesse esse, quoniam et id causae subscriptum et ea re nomen extra ordinem sit acceptum.

ea igitur poena si af- fici reum non oporteat, damnari quoque non oportere, quoniam ea poena damnationem necessario consequa- tur. hic defensor poenae commutationem ex transla- tivo genere inducendo totam infirmabit accusationem. verumtamen ceteris quoque criminibus defendendis con- iecturali constitutione translationem confirmabit.

Exemplum autem translationis in causa positum no- bis sit huiusmodi: cum ad vim faciendam quidam armati venissent, armati contra praesto fuerunt et cuidam equiti Romano quidam ex armatis resistenti gladio manum praecidit. agit is, cui manus praecisa est, iniuriarum. postulat is, quicum agitur, a praetore exceptionem: extra quam in reum capitis prae-

iudicium fiat. hic is, qui agit, iudicium purum postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait oportere. quaestio est: excipiundum sit an non. ratio: non enim oportet in recuperatorio iudicio eius male- ficii, de quo inter sicarios quaeritur, praeiudicium fieri.

infirmatio rationis: eiusmodi sunt iniuriae, ut de iis indignum sit non primo quoque tempore iudicari. iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causae sit, quare, dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium conparatum sit, praeiudicetur? atque exemplum quidem hoc est. in omni autem causa ab utroque quaeri oportebit, a quo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut quid statui de ea re conveniat.

id ex partibus iuris, de qui- bus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari, quid in similibus rebus fieri soleat, et videre, utrum malitia quid aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia, an necessitudine, quod alio modo agere non possit, an occasione agendi sic sit iudicium aut actio constituta, an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem communis contra eum, qui translationem inducet: fu- gere iudicium ac poenam, quia causae diffidat. a trans- latione autem: omnium fore perturbationem, si non ita res agantur et in iudicium veniant, quo pacto oporteat; hoc est, si aut cum eo agatur, quocum non oporteat, aut alia poena, alio crimine, alio tempore; atque hanc rationem ad perturbationem iudiciorum omnium per- tinere.

Tres igitur haec constitutiones, quae partes non ha- bent, ad hunc modum tractabuntur. nunc generalem constitutionem et partes eius consideremus.

Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla actionis inlata controversia vis et natura et genus ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem ap- pellamus. huius primas esse partes duas nobis videri diximus, negotialem et iuridicialem.

Negotialis est, quae in ipso negotio iuris civilis habet implicatam controversiam. ea est huiusmodi:

quidam pupillum heredem fecit; pupillus autem ante mortuus est, quam in suam tutelam venit. de hereditate ea, quae pupillo venit, inter eos, qui patris pupilli heredes secundi sunt, et inter adgnatos pupilli contro- versia est. possessio heredum secundorum est. intentio est adgnatorum: nostra pecunia est, de qua is, cuius adgnati sumus, testatus non est. depulsio est: immo nostra, qui heredes testamento patris sumus. quaestio est: utrorum sit? ratio: pater enim et sibi et filio testamentum scripsit, dum is pupillus esset. quare, quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant ne- cesse est. infirmatio rationis: immo pater sibi scripsit et secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse. quare, praeterquam quod in ipsius fuit, testamento il- lius vestrum esse non potest. iudicatio: possitne quis- quam de filii pupilli re testari; an heredes secundi ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli heredes sint?

Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat, ne aut nusquam aut usquequaque dicatur, hic ad- monere. sunt causae, quae plures habent rationes in simplici constitutione; quod fit, cum id, quod factum est aut quod defenditur, pluribus de causis rectum aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. sub- ponatur enim ab heredibus haec ratio: unius enim pe- cuniae plures dissimilibus de causis heredes esse non possunt, nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae alius testamento, alius lege heres esset,