Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram[*](moram V1: adferemus add. cett.), dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?

quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem[*](mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.)[*](Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18) nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam[*](gerendam Lambinus: censeo add. V); tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota[*](tota Muretus: totam V).

quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex[*](est ex ed. Gryph.: ex V) dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem[*](optionem Manutius: opinionem V) distributae.

legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ en[*](en Lambinus: em V: hem ed. R) ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit[*](destinavit Ferrarius: destinuit V), sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello[*](bello V: bello, bello Naugerius (1)), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.

quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni[*](exercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius) sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius[*](sero Cobet) decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.

altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam[*](quamquam atque Manutius) in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur[*](laetetur ed. R: laetentur V). laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.

quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: ‘cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.'

huic tanto merito Bruti, patres conscripti[*](p. c. Bruti V: corr. Poggius), tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis[*](colonis V: corr. ed. R) imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. haec igitur habenda gratia est D. Bruto[*](D. Poggius: q. V) qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit[*](arguit V: corr. Poggius) Gallia[*](Galliam V: corr. Ferrarius) seque obsideri quam hanc urbem maluit. habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.

atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa[*](qui illa Muretus) quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio.

quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum[*](cum Poggius: quim V1: quod V2) bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia[*](et misericordia scripsi: & iā V e coll. mea (ex et mĩa i. e. misericordia ortum), del. Lambinus: et clementia vel et mansuetudine coni. Halm) id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere[*](adduci Lambinus)? quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi[*](imperio V: corr. ed. R) populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius.

sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata[*](expiata Faernus: expieta V1: ex pietate V2) sex. Pompeio rei publicae conservato. quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: ‘cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum,

Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti[*](felicitate ... oti om. Cus. reponere Poggius: re V: fort. ponere, cf. § 49), pacis, concordiae, libertatis[*](libertatis que felicitate add. Cus.), eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet[*](velit Ernesti) ex huius ordinis sententia statui placere.’ qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia[*](qui V: corr. Poggius) iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.

venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius[*](Antonius del. Cobet). quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat.

quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim[*](enim ed. R: etiam V) rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior[*](paratior Poggius: partior V: paratiore Halm) et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.

Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque[*](hominibusque Faernus: omnibusque V) gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille[*](ille Ferrarius: ille in V) adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis[*](libertati ed. R) contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.

demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore[*](sit pro praetore Ferrarius: et pro pop. R. V) eo iure quo qui optimo. qui honos quamquam est magnus illi aetati[*](illi aetati Poggius: illa aetati V: illa aetate Graevius), tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur. sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi[*](ornandi coni. Müller: hortandi honorandi V1 (-que add. V2): honorandi Halm) et nobis et populo Romano potestatem;

hoc autem tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque[*](quartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm) summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio[*](praetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey) dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum[*](magistratum Faernus: mac V) petet[*](petet V: appetet V2 peteret Schütz), ita haberi ut haberi per leges[*](ut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli) liceret, si anno superiore quaestor[*](quaestor V: praetor Vrsinus) fuisset.’ quid est enim,

patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent[*](esset Mommsen) petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est[*](est Faernus: sunt V).