Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Magno in dolore[*](dolore sum D), patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat[*](optabat D), de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.

ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum[*](invisitatum t: inusitatum cett.), inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam[*](quondam ns: quoddam Vb: om. t) inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae[*](improbissimae V, Cus.: impurissimae D) naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id[*](id del. Lambinus) quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul esset[*](abesset D) a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse[*](conspirare Ernesti) sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.

quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis[*](omnes om. D), qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum[*](r. p. liberam D) esse voluimus[*](voluimus Vs1: volumus cett.), statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam[*](poenam del. Faernus) putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.

in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu[*](a progressu V2D) arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut[*](cursim ut D) in Syriam, patebat[*](petebat D) via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium[*](sin ut ad Trebonium suppl. Lambinus), quid opus fuit cum legione? praemisso Marso[*](Mario D) nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.

nulla suspicione belli —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus[*](complexus scripsi: complexusque codd.: fort. complexus quoque) summae benevolentiae falsi indices[*](indices falsi Nipperdey) exstiterunt in amore simulato[*](in amore simulato om. s); dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia[*](perfidia sunt D) et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum[*](fidelissimorum D) antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut[*](si ut V: sicut D (ita mox)) ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam[*](Asiam del. Schelle) obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus[*](cervicibus Vt: a cervicibus bns) fractis[*](fractis om. D) caput abscidit, idque adfixum[*](adfixum V et Arusianus K. vii. p. 454: fixum D) gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum[*](atque laniatum om. V1) abiecit in mare.

cum hoc hoste bellandum est cuius[*](cuius Poggius: a cuius (acu- Vns) codd.) taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque[*](unum idemque D) bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. imaginem M. Antoni[*](M. om. D) crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta[*](efficta cod. Vrsini: effecta VD) est; ab hoc[*](ab hoc illa D) Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse[*](esse Vrsinus: es V1: est V2D) partem relicturus.