Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt[*](se esse confidunt Cαa: esse confido BDσ: confido E). corpora sua pro salute regum suorum hi legati[*](legati Cαa: tibi ante regii add. β: post reg. σ) regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus[*](Antigonus BD2σ: Antigenus D1E: Artignus Cα: Antigronus a: Antiochus Probus K. iv. p. 27, Sacerdos ii. 40), tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus[*](Dorulaus Cα), qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.
exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam[*](tuam Hβσ: suam CAVa) scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto se[*](praesto se Cαa: se praesto βσ) fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum[*](cum... tecum om. C1) se[*](se om. Cα) fuisse, cum illa munera[*](munera om. CH) inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.
quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.