Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me[*](multa me α, Prisc. K. iii. p. 369: me multa βγ) perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regis[*](regis Deiotari γ), quod ipsum, etsi[*](etsi αβa: si gh) non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum.
deinde eum regem quem ornare antea[*](ante CAVB) cuncto cum senatu solebam[*](solebamus β (contra Mart. Cap. Rhet. L. p. 470)) pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber[*](perturber γ). crudelis Castor[*](crudelis Castor C1Vβ: crudelis Castor est C2AH: crudelem Castorem γ, Madvig), ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen[*](discr. capitis γ) adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat[*](debeat γ), commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere[*](et scelere β) duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam[*](cum verba audiebam om. DE), non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset[*](possit CAV), eum accuset solutus.
perturbat me, C. Caesar[*](C. om. Cα), etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum[*](cum si D (ante ras.) g) per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.
moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos[*](domesticos βa: om. Cαgh) parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis[*](omnis mea β) spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
hanc enim, C. Caesar[*](causam C. Caesar β), causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi[*](ei regi aa: ei rei gh: regi β) non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum[*](in regem Deiotarum αβa: in rege Deiotaro hg) recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque[*](nec... nec β) usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum[*](adfectum Hγ: adflictum Aβ) illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant[*](teque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard), quodque[*](cumque β) apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam[*](et per clem. β) tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam[*](tam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93)) in bellis neque in proeliis quam in[*](in om. β (contra Prisc.)) promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.
cum facile orari, Caesar, tum semel exorari[*](exorari γ) soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum[*](tum dett. aliquot: cum αβag: tantum h) auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse[*](ipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g) aetatis excusatione usus esset.
ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam[*](perparvam in amicitia add. α: inimicitiae add. γ: amicitiae add. β: ego delevi) culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est[*](progr. est γ). is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum[*](quique cum illum β) ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.
cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta[*](sumpta esse γ), consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis[*](nobis αD: novis BEγ) imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen timore quiescendum esse[*](esse αβ: ut sibi esset (-se g) γ) arbitrabatur. maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis[*](omnis αg: omnisque βa: omnis et h) consularis—sic enim ei nuntiabatur[*](ei nunt. enunt. β)—cunctum senatum, totam Italiam effusam[*](esse effusam β). talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri[*](nulli veri nuntii γ) subsequebantur. nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum[*](certorum HBDE1: ceterorum AVE2γ) hominum contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum[*](leg. ad eum α: ad eum leg. βγ) litteraeque venerunt.
ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem[*](in quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461)) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim[*](neque enim β), si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius[*](eius β) fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto[*](quanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438)) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus[*](omnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H) praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus[*](evocatus γ: vocatus αβ) ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad[*](non ut ad αa: non ad βh: non ut g) insequentem, id est ad periculi[*](periculi αBDa: -culum Egh), non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit.
ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum[*](ex civibus fid. γ) et probatissimum[*](et probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.)) omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere[*](uterere αDE: -ris B: -remini γ); ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris.
is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te[*](te hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468) suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas[*](iudices β), suspicari profecto[*](prof. suspicari γ) non potes. ut enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius[*](cuius tantae a) ferocitatis victorem orbis terrae[*](terrae α: terrarum βγ) non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi[*](animi om. α), a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos[*](omnis socios, omnis lib. pop. γ), omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? quonam[*](quonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E) ille modo cum regno, cum domo[*](cum domo om. γ), cum coniuge, cum carissimo[*](carissimo CαDE: clarissimo Bγ) filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?
at, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. quis consideratior illo, quis tectior[*](tectior CαD1: rectior D2BEγ), quis prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia. cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita[*](sit audita β) est? quod igitur facinus nec in hominem imprudentem[*](prudentem Cα) caderet[*](caderet CHVγ: cadere A: cadere posset β) propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis?
at quam non[*](atque non γ) modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum inquit[*](inquit Cα: in castellum (ex § 21) add. βγ) Blucium[*](Blucium Garat.: Reium Wagner: Luceium (Lucc. CH) codd. (cf. Strab. xii. 5. 2)) venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari[*](munerari Cα: -rare βγ) constituerat. huc te e balneo[*](balineo CA, ita § 21 CA (ter) et § 42 CH), prius quam accumberes, ducere volebat. erant enim[*](ibi enim erant β) armati ut te[*](qui te β) interficerent in eo ipso loco conlocati. en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules[*](mehercule γ, cf. Mil. 85), Caesar, initio, cum est ad me ita[*](ita Müller: ista codd.) causa delata, Phidippum[*](Phidippum β: Philippum Cαγ) medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab[*](ab ipso β) isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus[*](percussus CHVβgh: perculsus Aa): medicum indicem subornavit; finget[*](fingit gh) videlicet aliquod crimen veneni. etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.
quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primum[*](primo β) occultius in potione, in cibo[*](vel in cibo γ: del. Kayser); deinde etiam impunius fit quod, cum est factum[*](quod cum est factum quicquid cum est Cα), negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius[*](illius a: illius quidem cett.: ille quidem Ernesti) hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
at quam festive crimen contexitur! tua te inquit eadem quae[*](quae semper β) saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle. quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta[*](re illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ), continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri[*](retineri CA: retine H: retinere cett.) magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc[*](illuc illuc istum C1: istum illuc H) isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus[*](P. Afr. Cα) inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio[*](regio gh: et Cα: et regio a: regio et β) animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos[*](illum ante oculos β) illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui[*](quae (qua a)... qui CHβa: quid... quid AVg: ei quã... quid h (quid trepidationis coni Halm)) tumultus, num quid nisi modeste[*](modeste β: modo Cα: moderate γ), nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?