Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Tuberonis[*](Tuberoni β) sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari[*](excusari C2H (cf. Phil. v. 14): excusare cett.). haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi[*](domo Cα) una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni[*](omni Cα: omni denique βγ) vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. scio[*](scio igitur β) Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant[*](agebat... opponebat BE) ut, etiam si aliter sentiret, virorum[*](virorum Cαa: verborum βhm) tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
cessit auctoritati amplissimi viri[*](ampl. viri auct. Isidorus v. 25. 32) vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse[*](voluisse Baiter: prohibere illa voluisse Cαa: illum voluisse βhm: illa voluisse Zielinski), non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.
sed quoquo modo se illud habet[*](habeat β), haec querela, Tubero, vestra quid valet? recepti in provinciam non sumus. quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis[*](fuistis α: fuissetis βγ) an contra Caesarem retenturi? vide quid licentiae, Caesar, nobis[*](nobis Caesar Cα: Caesar nobis βγ) tua liberalitas det vel potius audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata[*](adprobata CAVa: eadem probata H: probata βhm).
sed iam hoc totum omitto, non ultra[*](non ultra (nontra C1A1) Cα: non tam ne Dm: non tam ut non ah: non tam propter id ne BE) offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam[*](in provinciam in (om. C2) Africam add. post in prov. H, ante in prov. CAV, ante prov. (sine in) βγ, ego delevi), unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam[*](infensam Cα: infestam βγ), in qua rex[*](rex Cαam: erat rex β: rex erat h) potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis[*](fuissetis γ)? quamquam quid facturi fueritis dubitem[*](dubitem CαD: non dubitem BEγ), cum videam quid feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti[*](et prohibiti Cαβ: ut prohibitis m: ut perhibetis ah) summa cum iniuria.
quo modo id tulistis? acceptae iniuriae[*](acceptae iniuriae Cαβa: accepta iniuria hm) querelam ad quem detulistis? nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium. quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos[*](proh. vos Cα: vos proh. γ: proh. esse vos β) contra Caesarem gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis[*](vultis CαBa: velitis DE: vis hm et Prisc. K. iii. p. 367), gloriemini[*](gloriemini CαB1a: -iari B2DEhm) per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. etiam si a Varo et a[*](et a et Cα) quibusdam aliis prohibiti estis[*](estis C1, Garatoni: essetis cett.), ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit[*](privarit Cα: privaverit βγ).
sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis[*](L. om. β (etiam viri E): L. Tub. del. Baiter), quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. quotus enim istud[*](istuc Cα) quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset[*](esset etiam β) receptus, essetque etiam cum[*](cum om. Cα) crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis[*](eas ipsas partis Cαa: eas ipsas hm: eos ipsos β) rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta[*](est post viri add. Paris. 7779 (k), ed. V) causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset[*](posset Cα: possit βγ) depellere.
ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos[*](honos om. αhm), nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in[*](in aliquam β (contra Rufinianum Rhet. L. p. 46)) regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset[*](erat β) videretur: in Macedoniam ad[*](ad in Cα) Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
quid? cum[*](cum iniuria γ) ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis[*](post bellis lacunam statuit Madvig: anacoluthian ex parenthesi ortam defendit Rau)—nec in vobis magis[*](neque Cα) quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue[*](praecipue om. α), qui in eum locum venisses[*](veneras β) ubi tibi[*](tibi om. α) esset pereundum, nisi vicisses. quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.
haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.
itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae[*](misericordiae β, Zielinski: misericordiae tuae αγ).
causas, Caesar, egi multas equidem[*](equidem Aah: et quidem HVDβm) tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere[*](quaere βh: quaerere αam): taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus[*](acerbus fuit γ), totus animo[*](totus animo αa: tametsi totus hm: tametsi totus animo β: iam est totus animo Madvig) et studio[*](ac studio β) tuus. ad iudicem sic[*](sic αh: sic agi solet βa), sed ego apud[*](apud β: ad αγ) parentem loquor: erravi, temere feci[*](erravit... fecit γ), paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur[*](ignoscas γ) oro. si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.
an sperandi de Ligario causa non erit[*](de Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ), cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus[*](vultus αγ: preces β), neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius[*](quam illius αβa: quae (quam m) illius causa hm) pro quo laboraret. itaque tribuis tu[*](tribuis tu α: tribuisti γ: tribuis β) quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi[*](esse ante illi add. E, post illi BD, ante beat. γ) videantur interdum qui tua liberalitate fruantur[*](fruantur αa: fruuntur βhm) quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas[*](ut dixi causas α: causas ut dixi β: ut dixi caus. rogantium γ) valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.
in Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere[*](proponere.). Nosti[*](Nosti AH, ed. R (cf. Phil. xiii. 30): proponere, nosti vulg. optime αγ: optimos β) optime homines. animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.
quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate[*](tibi ante in add. α, ante Lig. β, post Lig. γ) sunt aut tres ex[*](e HDE) civitate exterminandi. quodvis[*](nam quodvis β) exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno[*](illo uno α: uno illo βγ) exsulante. si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem[*](omnium β), hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros[*](viros tecum fuisse add. αγ: qui tecum fuerunt add. β: del. Nohl e cod. Barberino, ego e coni. (Anecd. p. xxxv)). atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur[*](minabamur β). conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus[*](fuisset futurus β) fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit[*](noverit Hansing: non noverit codd.) qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.
sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tum[*](cum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhσ: quoniam... quoniam edV.) etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari.
hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se[*](tui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius) studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos[*](ipsos αβa: ipsis hσ tot αBD: tot ac Eγ) neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis[*](tuis β: om. αγ) sed etiam rei publicae condonaveris.
fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti[*](clar. M. Marcello restituto γ) nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.
homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando[*](salute hom. danda hσ, ut voluit Müller). nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan postulet[*](postulet H: postulat cett.), tua certe natura breviorem. qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me[*](quam me β) aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum[*](te his daturum α: his te dat. γ: his omnibus dat. β).