Pro C. Rabirio Postumo
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet. quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet. satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut, si qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius. sint igitur similia, iudices, parva magnis.
fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur.
hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est. multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re, fide sustentare. quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat. pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
in dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum. supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.
hinc primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales! haec est illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui corrupti sumus non dicimus? quid ergo? senatumne defendam hoc loco, iudices? omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere. non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum a senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat.
quod si creditor est in culpa, non is qui improbe credita pecunia usus est, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est.
quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.
est enim haec causa
Qvo ea pecvnia perveneritquasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae lites solutae. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. si est hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova;
sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. ita contendo, neminem umquam
Qvo ea pecvnia pervenissetcausam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum.
itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt. hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?
non igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege? qua non tenetur.
hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam.
ubi est igitur sapientia iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. datur tibi tabella iudici. qua lege? Iulia de pecuniis repetundis. quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur. illo, inquit, capite: quo ea pecunia pervenerit. nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. at nunc audio. reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est.
hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. nam cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem novum subici non sivistis.
hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. si esset
Dictator, consul, praetor, magister equitum,ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset
Quicumqve post hanc legem,videret ne qua nova quaestione adligaretur.
nunc vos, equites Romani, videte. scitis me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. moneo et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. serpet hoc malum, mihi credite, longius quam putatis.
potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti:
Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepissetaperte equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus eis oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita;
esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. nos ista numquam contempsimus—ita enim disputabant—sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia. tam es tu iudex eques quam ego senator. ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. qua re aut iudici mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.
hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne faciatis. rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete.
nam, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?
tu, inquit, Gabinium ut regem reduceret impulisti. non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret.
sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et eo magis quod est contra illud iudicatum. redeo igitur ad crimen et accusationem tuam.