In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit,

cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.

quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam— nihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare. ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur.

equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. at contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum bonae deae pulvinaribus intulisset. quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?