In L. Calpurnium Pisonem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.
A te Iovis Urii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.
quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? generatim ea quae maxime nota sunt dicam. nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.
quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? quid?
centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo?
quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renovasti!