De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. quae iam licet considant! nihil est enim ultra illam[*](ullam P, corr. BH) altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae[*](acerbae codd.: asperae coni. Nipperd., crudae Halm) si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent.
qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. qui[*](Qui P rell. praeter GE (quia), HbϚ (et)) si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea[*](laurea Naugerius (1): laude codd. (laude lauream gestaret b)) gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum[*](rei pub... susceptum suppl. P2) rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.
nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere[*](se tenere Madv.: sentire P rell. praeter HGEbϚ (se scire): se tueri Kays.: se sancire Halm: se sciscere Harl. 2681: se servare Weber) legem quam[*](quam om. P1) esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc[*](hanc HGEbϚ: an P rell: eam Baiter) se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. alter belli Gallici rationem habet[*](habet et Pluygers), fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. quamquam[*](Quamquam scripsi: quae P2 rell. (om. P1 nulla indic. lacunae): Quo ut Manut. ita bk: Atqui Lamb.) mihi nihil videtur alienius[*](alienius Madv.: minus codd. (§ 19) (minus... dissidere quam Hbk)) a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.
fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. sortietur an non? nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. proficiscetur paludatus? quo? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia.
ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. quae cum gravia sunt tum[*](tum suppl. Angelius (quae cum gravia sint nihil ed. V.)) nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne[*](ne Hk (post homine) om. P: id ne Muell.) accidat providendum.
ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores[*](honor. exim. Hbk) C. Caesari et prope singularis. si[*](Si suppl. Gruter) quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. sed homines aut propter indignitatem[*](indignitatem ut Schuetz ita b2Ϛ: dignitatem P rell.) suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi.
monemur a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur[*](decernatur HϚ, om. rell.: detur Madv.: alii detur nescio cui coni. Momms.) post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. quam ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. nam ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut[*](aut P rell. praeter w (atque): ac HbϚ ed. R.) novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per[*](et per Pluygers) quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. postremo quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. praestare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur.
atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa.
sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar[*](reprendar P rell.: reprehendar HbϚ ed. R. (§ § 42, 45)), explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.