De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?

ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?

iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur[*](terrebantur Weidner), virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. possum de omni regione, de omni[*](regione de omni s. l. suppl. P2) genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur.