De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares[*](familiares essent coni. Halm), partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam[*](reputabam Kraffert) qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?

ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est et[*](est et HGEbc: est P rell.) publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis[*](rebus eius gestis coni. Halm. Num rebus bene gestis?) mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis.