De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
qua e[*](qua e> qua P rell. praeter HGE (quae)) poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliqui[*](aliqui P1: aliquis rell. (Har. Resp. § 62)), si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis[*](flagitiisque edd.: cf. de Domo § 18) contaminatissimo nihil[*](omnino nihil t sol.) esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.
hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re[*](qua re scripsi: om. P1E: ne P2 rell.: cur Ant. Aug.) imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est[*](Quod est HGϚ: quid est P rell.: Quid? Est Kays.: Quid est? Est Weber: At est Sorof) primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore[*](⟨ab eo⟩ pro praetore Reid (Cl. Qu. iv. 175)) una cohorte auxiliaria gesta, et[*](et suppl. Bait.: ac Lamb.) bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.