Pro M. Caelio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit[*](sit paratum ς ) non dicitur. datum esse aiunt huic[*](huic ς, Madvig: hoc P πδ ) Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum[*](constitutum Naugerius: constitutum pactum ς: constitutum factum P πδ ) esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri[*](ferri b1, ed. Mediol.: fieri P π b2ψ ) in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? sin autem iam[*](iam ς B, Oettling: iam iam P πδ ) suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.
'immo' inquit 'cum servi ad dominam rem totam[*](rem totam ς: remittam P1: rem istam cett. ) et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut[*](his ut ς, ed. R: suis P πδ ) omnia Caelio pollicerentur; sed ut[*](sed ut ς h: sed cett. ) venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum[*](locum del. Ernesti ) iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde[*](deinde ς: dein P πδ ) repente, cum venisset Licinius venenumque[*](venenumque ς, Lambinus: venenum P πδ ) traderet, prosilirent hominemque comprenderent.' quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. cur enim potissimum balneas publicas constituerat[*](constituebat ς )? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset[*](possit edd. VR ). nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode[*](nec satis commode quomodo ς B ) calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur[*](reciperentur σδ: reciperetur P π ), nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione[*](permutatione pensitatione Pantagathus ) familiaris[*](familiaris coeperat esse Quintil. ix. 4. 64) facta erat balneatori.
atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur[*](conducerentur ς ), quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. 'in balneis delituerunt[*](delituerant ς ).' Testis egregios! 'dein temere prosiluerunt.' homines temperantis[*](temperantes P: gravitati deditos πδ fingitis ς: fing... P1: fingunt cett. )! sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex[*](ex ς: om. P πδ ) illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim[*](magnam vim ς: magna vis P πδ ) veritatis, quae contra hominum[*](hominum ed. V: omnium P πδ ) ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa[*](ipsa ς P1ψ2: ipsam cett. ) defendat!
velut[*](velut ut ς: verum b1ψ2 ) haec tota fabella[*](fabellarum ς ) veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos[*](non paucos fuisse ς ) ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi[*](illic g2, Rau ) positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum[*](istorum est horum ς ) provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc[*](ad hoc ς, Lambinus: hoc Ph: enim e: autem g ) rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur.
potueruntne magis[*](magis ς BP1: meliori (meliori magis ψ2) P2πδ ) tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent[*](quae cum iam erat... si evas. Ernesti, Müller: quae si iam erat... evas. Pπδ : quae si cum iam erat... evas. Bake ) subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum[*](hominum Angelius: omnium Pπδ ) fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent[*](ad se vocarent scripsi: at revocarent ς: ad se revocarent Pπδ ) maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam[*](iam ς: est etiam Pπδ : est iam Ascens. (3)) exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein[*](dein ς: deinde Pπδ ) scabilla concrepant, aulaeum tollitur.
quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit[*](emiserit σπδ: miserit P: amiserit codd. Lambini ), cur non comprenderint, cur non[*](cur non comprehenderint σπδ: om. P ) ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent?
nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur[*](reperitur ς g ). itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis[*](eis illis ς ) signis quibus veritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis[*](testis, iudices Tς ) non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto.
praegestit animus iam videre, primum[*](prim. (sic) iam videre ς B ) lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in[*](atque in atque ς ) praesidio balnearum conlocatos[*](collocatos T: locatos Pπδ ). ex quibus requiram quem ad modum[*](quem ad modum T: quonam modo Pπδ ) latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem[*](quem ς: quam cett. ) videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volent[*](quam volent Pπδ : quam volunt ς: quamvis T ) in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia[*](solis alia Bb2ψ : solis ac T: solis et Pπb1 (cf. Fortunatian. Rhet. M. p. 124 aliud fori lumen est, aliud lychnorum)) lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent[*](ostendent (-ant ς) T1ς ), vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant.
at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de[*](de e ς ) suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata[*](sublata Tςb2ψ2, Manutius: sublevata cett. ) aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. 'at propinquis' inquit[*](inquit T: om. Pπδ ) 'placuit.' cur non placeret, cum rem tute[*](rem tute σψ, ed. R: tu (tu || P) rem te cett. ) ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres?
hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit[*](sit est Halm ) fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita [*](audita et pervulgata add. bhψ2 ) et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem[*](quidem σψ1: om. cett. ) non est factum[*](factum ς b2ψ1: om. cett. ) — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse[*](adulescente fortasse ς, Francken: fortasse adulescente Pπδ ) non tam insulso quam inverecundo[*](inverecundo ς: non verecundo P πδ ). sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
Dicta est a me causa, iudices[*](iudices, causa ς ), et perorata. iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. de vi quaeritis. quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc[*](hac nunc Halm: hac enim P πδ: hacine Müller ) lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines[*](libidinosae ς: libidines et (-es et P2 in ras.) Pπδ ) et delicias deposcitur.
atque hoc etiam loco [*](M. om. ς ) Camurti[*](Camurii Garatoni ) et C. [*](C. Orelli: om. Pπδ ) Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne[*](stultitiam stultitiamne ς, Naugerius: stultitiamne Pπδ ) dicam an impudentiam singularem? audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis[*](audetis ς: audetisne Pπδ ) excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? quo enim illi crimine peccatoque perierunt? nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro[*](sunt stupro σπδ: sunt stupro sunt P: stupro sunt Halm ) persecuti. ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria[*](aeraria ς, Garatoni: afraria Pπδ ) fabula referretur[*](referretur ς: reficeretur Pπδ : refricaretur ed. R ), idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen[*](eo maleficio tamen Aσδ : et maleficio Pπ ) erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi[*](eximendi A: emittendi Pπ ) viderentur.
M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen[*](crimen quaestionis Aς ) obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum[*](cum Aς : et cum P2π (cum coniunctum om. P1)) vestra severitate coniunctum. cuius prima aetas disciplinae dedita[*](disciplinae dedita (deb. ς) Aς : dedita disciplinis (ad disc. P1) Pπδ ) fuit eisque artibus quibus instruimur[*](instruimur Aσδ : instituimur Pπ ) ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis[*](quorum vellet, iis (his) ς bψ2: quorum velit is cett.: quorum eum velitis Madvig ) studiis aequalium[*](studiis aequalium Aς : aequalium studiis Pπδ ) ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur.
cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini[*](homini AςB: viro cett. ) atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant[*](erat Aς ) et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. decessit [*](decessit Aς : discessit Pπδ ) illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. voluit vetere instituto et[*](et ς: om. cott. ) eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et[*](viri et viri et clarissimi viri et ς ) clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.
vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae[*](sedaret huius temporis querellam ς ). accusavit [*](C. om. ςB ) Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. postea nemini umquam[*](umquam A: om. Pπδ ) concessit aequalium plus ut in foro, plus ut[*](ut ut om. A ) in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus.
in hoc flexu quasi aetatis — nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra — fama adulescentis paululum[*](paululum ς B: paulum cett. ) haesit ad metas notitia nova eius[*](nova eius scripsi: novae ς: nova Pπδ ) mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt[*](eiciuntur ς ) universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermone — nequaquam enim tantum erat quantum homines loquebantur — verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur — fecit me invito me hercule[*](me invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ ) et multum repugnante me[*](me ς: om. Pπδ ), sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant[*](significant ς Bδ : significat Pπ ) quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria[*](ad gloriam ς B ) quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit[*](efflorescit etflorescit ς P1: florescit P2πδ ) ingeni laudibus, quam inserenda.
qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis[*](vis del Madvig ), ferocitas, pertinacia[*](pertinacia ς bψ2: om. Pπψ1 ), si quem etiam minimorum horum aliquid[*](aliquod ς ) offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint[*](deferv. deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43)), iam aetas omnia, iam res, iam[*](iam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65)) dies mitigarit.
conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum[*](virorum morum Weiske: studiosum add. Müller (cf. Zielinski p. 208)). promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se[*](se durissimis ς ) ipse legibus iam[*](iam om. ς ) obligavit.
non enim potest qui hominem consularem, cum[*](cum ς: quod Pπδ ) ab eo rem publicam violatam esse[*](esse ς, Lambinus: om. Pπδ ) diceret, in iudicium vocarit ipse[*](ipse ee (e P1) Pπ : ipse σδ ) esse in re publica civis[*](civis Pπ : civis si ς: civis esse δ ) turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur[*](patiatur ς, Wesenberg: patitur bψ2 : datur (dat g2ψ1 ) cett. ) esse absolutum[*](absolutum esse ς ) ipse impune umquam esse largitor. habet a Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est[*](est ς Baiter: sit Pπδ ), quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum[*](hominem inquinatum post incendit hab. Pπδ, huc transposuit Garatoni ), qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam[*](ad inflammandam Bake: ad flammandam ς B: inflammandam Pπ ) urbem incitavit: in ea[*](ea ς Bδ : hac Pπ ) civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, Caelium libidini muliebri[*](muliebri muliebri] mulieris mulieris ς ) condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum[*](et turp. Bake: si turp. ς: turp. Pπδ ) latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos[*](vos om. ς ) supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa[*](ipsa natura ς ) occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam[*](quam σδ: quamquam Pπ ) suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.
conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos[*](aluisse vos (al P1) P2πδ : adlevasse Müller ) verum[*](verum ς B: sed cett. (in lac. P2)) etiam perculisse[*](perfluxisse atque perpulsisse ς B ) atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris[*](vestris servis B: fort. servum vestris (cf. Mart. Cap., Rhet. M. p. 471 Caeli in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis)) habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.