Pro M. Caelio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque[*](consuetudinisque ςB: consuetudinis cett. ) nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod[*](quod quia ςB ) diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur[*](arguatur accusatus ςB ) ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus[*](magistratibus ςBπδ: om. P ) vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem[*](adulescentem nobilem ςB ) inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius[*](Atratini ipsius scripsi: Atratini illius BPπδ : illius Muretus ) pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem[*](libidinem muliebrem ςB: muliebrem Jibidinem cett. ) comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.

etenim si attendere diligenter atque[*](atque ς: om. Pπδ : et Angelius ) existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil[*](nihil om. ς ) ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.

ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et[*](causa et Bake: causae ς: causa Pπδ ) detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate Caelius[*](M. ς, Lambinus: om. Pπδ ) notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus[*](etiam sine...tacitus ed. R: et sine...tacitus ς: et sine...et tacitus Pπδ ) facile ipse respondet[*](respondit ςb2ψ ); quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in Caelio habitam esse summam hodieque[*](summam hodieque ςP1ψ2: summamque hodie P2πδ ) haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus.

equitis autem Romani[*](autem Romani Quintil. xi. I. 28: Romani autem Pπδ ) esse filium criminis loco[*](criminessloco P1: criminis in loco coni. Halm (contra Quintil.)) poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. nam quod de pietate dixistis, est ista quidem[*](ista quidem ς, Lambinus: quidem ista Pπδ ) nostra[*](vestra b, Halm ) existimatio sed iudicium certe parentis. quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat.

nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†[*](Praestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ : Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622)) maiores honores habuerunt, iudices[*](iudices ς: om. Pπδ ), quam[*](quam per ς ) absenti Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse[*](iecisse ex legisse P: egisse Halm ) fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,

ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit[*](demanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.)) ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.

nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim ista maledicta pervolgata in[*](in per ς ) omnis quorum in adulescentia forma et species[*](fuit forma et species ς ) fuit liberalis. sed aliud est male dicere, aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem[*](hominem ςB: hominem ut Pπδ : nomine ut Manutius ) notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur[*](iaciatur Muretus ), convicium, si facetius, urbanitas nominatur.

quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere[*](animum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ ) poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. vellem aliquis[*](aliquis σπδ: aliqui P ) ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine, agam lenius[*](lenius agam ςB ), quod et pudor tuus[*](tuus om. ςB ) moderatur orationi meae et meum[*](meum om. ςB ) erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo[*](debet ς ). illud tamen te esse admonitum volo,

primum ut[*](ut ς, Lambinus: om. Pπδ ) qualis es talem te omnes esse[*](te omnes esse (se) ς: te Pπδ : te esse omnes Klotz ) existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non pateat, quis est[*](quis est ς: om. Pπδ ) qui huic aetati atque isti[*](huic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett. ) dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine[*](non sine ullo ς ) argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.

verum ad istam omnem[*](omnem om. ς ) orationem brevis est defensio. nam quoad aetas Caeli dare potuit isti[*](potuit isti ς, Naugerius: potuisti Pe: potuit cett. ) suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. qui ut huic togam virilem[*](togam virilem ς: virilem togam Pπδ ) dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis[*](existimetis Ernesti ); hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum — nemo hunc Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur.

nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si accessit aut si a[*](si a si ς ) me discessit umquam — quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum[*](tum ς, Angelius: tamen Pπδ ) existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam[*](etiam ς: om. Pπδ ) amicis. quis negat[*](neget ς )? sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem[*](autem ςB: om. Pπδ ) libidine[*](libidini ς, Ascens. 3 in mg. ) infestum est, id hoc loco defendo. fuit adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. secutus est tum annus[*](tum annus ς: annus Pπδ : annus cum Garatoni ), causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.

tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere[*](merere ςB: mereri Pπδ ) stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet[*](defenderet (-rit h) πδ: defenderat P ), quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa[*](illa prima ς ) initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac[*](ac et ς ) pudicitia, cum iam sese[*](iam sese ς: is iam se Pπδ : iam se Vollgraf ) conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.

at[*](at Francken: ac ς: om. Pπδ ) studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordine[*](ordine omni ς ) atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat[*](simulaverat ς ). erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum[*](illum eum ς ); vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque [*](atque Lambinus: om. Pπδ : et unus det. ) inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.

quis clarioribus viris quodam tempore[*](quodam tempore quondam ς (contra Frontonem, ad Anton. ii. 6)) iucundior, quis turpioribus[*](turpioribus viris ς ) coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa vero, iudices, in illo homine admirabilia[*](admirabilia ς: mirabilia Pπδ ) fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis[*](corporibus ς esset et ςb2ψ2: esset (ante ras. P) cett. ), scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac[*](ac et ς ) flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter[*](audaciter ςBeg: audacter Ph ), cum libidinosis luxuriose vivere.

hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex[*](ex omnibus ς ) terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae[*](quadam rei p. adsimulatam ς ) tenebat. neque [*](neque ne ς ) umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis[*](facultatis Madvig ) et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdam[*](quibusdam ς: quibusdam etiam Pπδ (cf. Zielinski p. 77)) bonis. me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius[*](ipsius ς ) amicitiae crimen reformidet.

itaque a maledictis impudicitiae[*](impudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ ) ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa[*](oratio delapsa est ς ). posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam[*](propter amicitiam hunc ς ) Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen[*](tamen Pπδ : tantum Lambinus ) dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.

quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium[*](sequestrum B ), quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese[*](si sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ ) isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas[*](cupiditas b2ψ2 : cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus ) ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.

nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est[*](est sit ς ) nullas conficit[*](confecit ed. R ). versuram numquam omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis[*](dixistis eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia)) habitare. nunc demum[*](demum || || || P: demum, iudices Halm ) intellego Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius[*](eius eris ς: num eri?) mendacium vestrum[*](vestrumsequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36) accommodavistis.

reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem in hac[*](in hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ ) aetate minime reprendendum est. qui cum et ex publica causa[*](ex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ ) iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset[*](et cum...abesset cum...abesset, et Schwartz ), quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset[*](posset ςP2bg2ψ: possit cett. ), conduxit in Palatio non magno domum. quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit:

Vtinam ne in nemore Pelio — ac longius mihi[*](mihi quidem ς: quidem mihi Pπδ ) quidem contexere hoc carmen liceret:

nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet

Medea animo aegro, amore saevo saucia. sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque[*](migrationemque hanc scripsi: migrationemque huic Pπδ : eamque migrationem huic Kayser ) hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.

quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant [*](aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς ) enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste[*](quo iste b2ψ : quote P1eg: quoto P2bh: quo g2 ) fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus[*](arcessitus ς: accersitus cett. ) et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum[*](esse solum ς: solum esse Pπδ ) qui vobis gratificari vellet inventum.

de teste Fufio[*](DE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ (cf. Mur. 57)).

nec tamen[*](tamen tantum ψ1 ) illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco[*](perhorresco ς: pertimesco Pπδ ). est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores[*](suas uxores ς (contra Severian., Rhet. M. p. 369)) suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt[*](audeant bψ2 ), cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse[*](coepisse ςegδ: caedisse Ph ) de tantis iniuriis experiri. sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis[*](debebitis propulsare ς ). non enim ab isdem accusatur Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur[*](administrantur ς ).