Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope[*](me prope Fleckeisen) vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret[*](quis reliqua praestaret Gulielmius: quis reliqua irae staret P rell. (quis reliquiarum restaret in P man. rec.): quid reliqui restaret k)? cui[*](Cui Gulielmius: quod (ex quoi) P: quid P2 rell.) denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam[*](quidam Schol.: quid P rell.: quidem in P man. rec.) in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si[*](si hic add. Halm, ante decertassem Wesenberg) cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem.

ego vero, vel si[*](vel si Madv.: veni codd.) pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset[*](qui imposuisset Halm: que inpos. P (corr. man. rec. quam)), semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent[*](vocassent Ern. (et del. vocassent l. 6 Weidner): vocarent codd.: cf. victi essent ... superessent §47), qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum[*](interitum meum ed. Ascens. 1531) dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.

unum autem[*](autem scripsi: enim P rell. (sed in P -nim m. sec. in rasura script.): om. k: etiam Halm: tamen Keil) mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses. de quo te, te, inquam[*](inquam om. Schol), patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum[*](sedum PG et Priscianus: sedium P2 rell.) templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent[*](dedissent P k all. (l. 28)), si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum[*](magnum susp. Kayser: minimum Bake) vitae discrimen adducerem.

cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur[*](alii ... incitarentur del. Paul: insectarentur pro incitarentur Probst: in me incit. Hertz), alii inviderent[*](invidere Probst: mihi inviderent Heine), alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum[*](unum omnes Koch: unum cuncti Hertz) deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id[*](quam non id codd.) quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?

victi essent improbi.at cives[*](At cives codd.: at acie Paul: at vi Bake. Post at cives add. at armis Heracus), at ab eo privato[*](ab eo privato codd.: armato add. ex optimo libro manuser. ante privato Lamb., post privato Wesenberg) qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem[*](rem rea P1 corr. rem, et ita B: rem publicam Gb2 et recentior manus in P (§6 Balb. §5)) venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum[*](Quid tum? Rau: sed cf. tum l. 18, et Phil. ii, §20; de imp. Cn. Pomp. §53; Verr. ii, §21) mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium[*](exitium Hotom., Madv.) ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione[*](diiunct. P1: disiunct. P2 rell. (§141)), tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam[*](Tamne Halm (in P erat pr. tamen, ter repetitum)) eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis[*](mentes maxime Schol.) sapientium ac fortium virorum, cum e[*](e P2BG: eo P1 Schol.: om. k: ex Klotz) corpore excessissent, sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu.

denique, cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor[*](regis opinor et l. 11 pro patria om. Schol.), Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatis[*](civit. essem Schol.) ex qua C. Mucius[*](C. Schol.: Q. P rell.) solus in castra Porsennae[*](Porsennae Bw: Porsenae (corr. ex porsinae) Pk) venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos[*](aliquot annos et l. 19 in variis bellis del. Paul) patria virtute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae[*](laudis partim vitandae s. l. P2) turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset.

haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos civis salutem rei publicae; itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto,—quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset,—ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet attingere? servavi igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rem publicam[*](Et habet Schol. bis rem pub., sed sine vocab. unus) bis[*](bis G (b cum linea curvata) et in P man. recentior: vis P1 (cf. vocavit § 51): vobis P2BΣ.) servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum pro vobis ea quae mihi essent vilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis malui.