Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum[*](defuturum s. l. suppl. man. rec. in P: om. BΣ) esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi meae[*](domi meae del. Ernesti) certi homines ad eam rem positi[*](ad eam rem positi del. Bake) monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus[*](erat ... exercitus del. Ortmann, etiam eo Kimmig), inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.
haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis[*](ac bonis om. Schol.) vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam[*](superatam codd.: dissupatam Orelli (de Leg. Agr. ii, §89)) Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?
scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope[*](me prope Fleckeisen) vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret[*](quis reliqua praestaret Gulielmius: quis reliqua irae staret P rell. (quis reliquiarum restaret in P man. rec.): quid reliqui restaret k)? cui[*](Cui Gulielmius: quod (ex quoi) P: quid P2 rell.) denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam[*](quidam Schol.: quid P rell.: quidem in P man. rec.) in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si[*](si hic add. Halm, ante decertassem Wesenberg) cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem.
ego vero, vel si[*](vel si Madv.: veni codd.) pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset[*](qui imposuisset Halm: que inpos. P (corr. man. rec. quam)), semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent[*](vocassent Ern. (et del. vocassent l. 6 Weidner): vocarent codd.: cf. victi essent ... superessent §47), qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum[*](interitum meum ed. Ascens. 1531) dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.
unum autem[*](autem scripsi: enim P rell. (sed in P -nim m. sec. in rasura script.): om. k: etiam Halm: tamen Keil) mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses. de quo te, te, inquam[*](inquam om. Schol), patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum[*](sedum PG et Priscianus: sedium P2 rell.) templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent[*](dedissent P k all. (l. 28)), si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum[*](magnum susp. Kayser: minimum Bake) vitae discrimen adducerem.
cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur[*](alii ... incitarentur del. Paul: insectarentur pro incitarentur Probst: in me incit. Hertz), alii inviderent[*](invidere Probst: mihi inviderent Heine), alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum[*](unum omnes Koch: unum cuncti Hertz) deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id[*](quam non id codd.) quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?
victi essent improbi.at cives[*](At cives codd.: at acie Paul: at vi Bake. Post at cives add. at armis Heracus), at ab eo privato[*](ab eo privato codd.: armato add. ex optimo libro manuser. ante privato Lamb., post privato Wesenberg) qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem[*](rem rea P1 corr. rem, et ita B: rem publicam Gb2 et recentior manus in P (§6 Balb. §5)) venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum[*](Quid tum? Rau: sed cf. tum l. 18, et Phil. ii, §20; de imp. Cn. Pomp. §53; Verr. ii, §21) mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium[*](exitium Hotom., Madv.) ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione[*](diiunct. P1: disiunct. P2 rell. (§141)), tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam[*](Tamne Halm (in P erat pr. tamen, ter repetitum)) eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis[*](mentes maxime Schol.) sapientium ac fortium virorum, cum e[*](e P2BG: eo P1 Schol.: om. k: ex Klotz) corpore excessissent, sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu.
denique, cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor[*](regis opinor et l. 11 pro patria om. Schol.), Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatis[*](civit. essem Schol.) ex qua C. Mucius[*](C. Schol.: Q. P rell.) solus in castra Porsennae[*](Porsennae Bw: Porsenae (corr. ex porsinae) Pk) venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos[*](aliquot annos et l. 19 in variis bellis del. Paul) patria virtute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae[*](laudis partim vitandae s. l. P2) turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset.
haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos civis salutem rei publicae; itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto,—quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset,—ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet attingere? servavi igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rem publicam[*](Et habet Schol. bis rem pub., sed sine vocab. unus) bis[*](bis G (b cum linea curvata) et in P man. recentior: vis P1 (cf. vocavit § 51): vobis P2BΣ.) servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum pro vobis ea quae mihi essent vilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis malui.
memineram, iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa senectute, cum vim[*](vim codd.: vi Halm) prope iustorum armorum profugisset[*](fugisset Keil), primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium[*](Minturnensium Passeratius, Lamb.: Minturnis codd. (ut Balb. § 30 Athenis): secl. Halm) misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. atque[*](Atqui Fleckeisen) ille vitam suam, ne inultus[*](inultus ed. R.: inuitus codd.) esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae interitum[*](interitum scripsi (Cl. Qu. iii. p. 269): ratum P rell.: fatum Pantagathus: et alium rei pub. statum Garat.: vulnera tum Urlichs: recuperationem Paul) reservavit: ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicae vivebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem? in qua[*](qua Ernesti: quo codd.) quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram?
nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis[*](iis G: his P rell.) agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae[*](quae P1G: qua P2B all.) vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit[*](vocabit ed. R.: vocavit P1: vocarit Ernesti), segniores sitis et[*](et aut Halm) recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis.
primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis[*](iis P2, is P1, his B2Σ, om. Schol.) id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam autem[*](autem scripsi (§ 45): enim codd.: denique Garat., edd.: iam, etiam all.) erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore[*](brevitatempore P: fort. ex brevi tantum tempore Halm) doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.
sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e[*](e suppl. ed. Ascens. 1531 (Verr. ii, 1, § 7)) complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. pro di[*](dei P: dii BΣk) immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato[*](vastato P2 rell.: vasto P1) ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata.
hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum interitum[*](interitum suppl. Ludv. v. Ian et M. Seyffert (§ § 44, 50): discrimen b2 et man. rec. in P: casum ut Orelli ita bk) et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener[*](et Piso gener del. P2), a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur.
sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum[*](mitto legum Richter) multitudinem[*](multitudinem et sunt om. Schol.), cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ab[*](ab om. codd.) uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per novam[*](lege potestas per novam Halmium secutus Heine: in P est lacuna septemdecim fere litterarum) legem fieret provinciae commutandae.
mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam[*](eam Lamb,: ea codd.) sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur.
rex Ptolomaeus[*](Ptolomaeus BGw: ptolaemeus P: ptolem. Schol.), qui, si nondum erat ipse[*](ipse om. Schol.) a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus[*](honorem istum consecutus s. l. P2 (illum Wesenb., iustum Landgraf): societatis et amicitiae honorem consecutus (e Scholiasta) Vahlen), erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno[*](munitus (aut tutus) regno Keil) paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.
multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum[*](Cum B rell.: quom P1: quum P2) Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi[*](nuper ipsi Halm: aut per ipsi pr. P, dein expunct., om. B rell.: per G: nuper Klotz. Cf. Verr. v, § 93) diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens[*](hostis vehemens Dietrich: veh. hostis Richter (§ 59 ad init.)) fuit et acerrimum[*](Hic... mansit secl. Eberhard improb. Zielinsk.) hostem huius imperi Mithridatem[*](huius imp. Mithridatem G et Burn. 157 soli ex meis, ed. R.) pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a[*](a P2 rell.: ad P1: ab Halm) L.[*](L. ante Lucullo add. Madv.) Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus[*](pulsus Burn. 157 Angelius: pulsum codd.: repulsus Halm: victus Klotz: profligatus Hirschf.: perculsus Paul) animo tamen hostili[*](animo hostili del. Ortmann: an. tamen host. del. Paul) cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri.
qui[*](Qui scripsi: tulit gessit qui codd. praeter P1 (in quo est lacuna sedecim litterarum): Tigranes igitur qui Lamb. ex cod. Memmii: qui bellum sociis intulit gessit, qui Maehly.) et ipse hostis fuit populi Romani et[*](Num (l. 7) qui signa contulit, qui bellum gessit?) acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. em[*](Em P: en B rell.) cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!
at etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret[*](exsul ante haeret ins. Dobree, expulsa K. Busche: haeret ⟨impavida⟩ splendetque Pluygers) in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.