Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione errore[*](errore del. Halm: falsa opinione Pluygers, falsa opinione errore Ortmann) hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis[*](sermo nobis Klotz: sermonis codd.: sermo hominis Jeep: sermones ... dabant Sauppe) ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus.

laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus viribus[*](viribus suppl. Wesenberg (modis b2 Burn. 157 et ed. R.), partibus Orell., nervis Weidner, omni vi animi Madv.: post corporis alii alia, ut portis Jacob, poris Hertz: animi et codevorat P1: animi et corporis devorat P2 rell.) animi et corporis devorarat[*](devorarat Angelius: devorabat Naugerius (1)); eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse[*](esse om. Schol.) serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat.

ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius consortionis[*](consortionis scripsi (consensionis? §87): sermonis codd.: sermonum Hertz: nidoris Eberhard, sodalitatis Probst: abdominis K. Busche (in Pis. §66)) indicia redolerent[*](redoleret Manutius), statuebam sic, boni nihil ab illis nugis[*](rugis Matthias (in Sen. §15)) exspectandum[*](esse exspect. G), mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili[*](ac debili Pluygers) dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum[*](ante cum add. Halm sic, Lamb. in mg. ita (vulnerari PG)) hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii[*](ii G: hii P1: hi P2B) summi imperi nomine armati[*](armati tam PG (sed in P litteris ti tam man. sec. expunctis: unde arma BΣ): armatam Hertz: armati tantam Maehly, arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam alii: armati nudatam Imelmann. Num armati universam?) rem publicam contrucidarunt[*](contrucidarunt PBΣ: -averunt edd.). foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum[*](ictum codd., del. Nohl (sed cf. loquacitatem ... inretitam retardarem Vat. §2): tantum Koch, iustum Weidner: sanguine ici posse Pluygers: fort. ici et sanciri posse) sanciri posse dicebant.

qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.

hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam[*](eam P rell. praeter G (etiam)) nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his[*](his P rell. praeter G (iis)) cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique[*](agerent, aliquid denique ut vulg. ita distinxit B) ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.

hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam[*](iam Madv.: etiam codd.: omni ratione etiam Koechly) omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam[*](memoriam Angelius: me codd.) consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum[*](tum cum quaestum Paul: tum quaquaestum P1: tum (cum) quasi quaestum rell.: totum quamvis quaestum Halm) faceret amisit? venistis[*](Venistis Halm: venisset codd.) ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata[*](veste mutata P2 rell. practer G (vestem mutastis)), vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis[*](proiecistis. Tum Halm), cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.

O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu[*](priv. consensu et l. 19 publ. consilio om. Schol.) et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta[*](est causa facta ut w ita PBΣ: causa est facta ed. R.), sed luctus: quem enim deprecarere[*](deprecarere bonum Paul), cum omnes[*](boni omnes Richter) essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui[*](qui si quis Karsten) mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta[*](Hac (ac Weidner) ... facta secl. Eberhard) tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.

exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei[*](illius dies Gell. ix. 14. 6 (die P2)) poenas quo me[*](quo me ed. Asc. 1531: qui me G: quine P: qui sine P2 rell.) consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis[*](iis G: his PB) qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. si[*](sui Halm (ulciscendos b2)) dixisset haec[*](haec ut P rell. ita Schol.: hoc Wesenberg. Cf. in Sen. §12) solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.