De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem humana consilia ceciderunt. atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem; sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. mea fuerunt verba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse est.
quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui[*](aliquis Mbς (Prov. Cons. § 14)) delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam[*](etiam illud EMc) quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam † multis[*](multis codd. (inultis? infandis?) (cf. Ov. Met. xv. 24 multa ac metuenda minatur): monstris Muell., Madv. secutus (monstris mutis metuendisque, del. rebus): invisis Momms.) metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis.
etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atque[*](cum maria atque Jeep auct. Muell.: cum agri atque codd. (in ras. P2: atque agri cum bk ed. V.: cum ipsi agri cum b2): cumque agri Klotz: cum aer atque terra Garat.) terrae motu quodam novo contremiscunt[*](contremescunt P) et inusitato[*](inusitato BHbkt all.: inuissitato P1: invisitato Muell.) aliquid sono incredibilique praedicunt. in quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.