De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum Pompeio[*](Pompeio codd.: Cn. Pomp. ed. R. (Cn. s. l. b2)) inimicum esse gaudebant[*](gaudeant PB), ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant[*](contuebant P et pler. (cf. § 38)), et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos[*](ecfren. P: effren. B rell.) furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiae[*](ei in gratiam Lamb.) patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat[*](irrepat ut Angelius ita b2kt: increpat P et pler.)?
quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint:
deteriores, repvlsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae[*](diiunctae P2BH: deiunctae P1: disiunctae GEMbk). qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis.
vobis, o carissimi[*](carissimi codd. praeter b2k (clarissimi)) atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et[*](et ed. R.: om. codd. (potentesque bk ed. V.)) potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac[*](ac Madv.: aut codd.: et Lehmann) regnum. dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum Sulla superavit; tum[*](tum b2k: tamen rell.) sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat[*](recuperarat PBE: -arant G: -avit HMbk).