De haruspicum responso in P. Clodium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum[*](liberatum k all. (§ 30): liberatus P1HEM: libertum P2t (corr. liberum B): libera vi s. libero aditu Madv.), in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? si examen apium ludis in scaenam caveamve venisset[*](scaenam caveamve venisset Momms.: caenam caveam venisset P1: scaenam venisset P2B rell.), haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent.

quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus[*](istius modi patruus s. l. P2)? is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas.

hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque ab[*](ab om. codd.) Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem sacrifici[*](sacrificii secl. Ernesti et all.) mirifice[*](mirifica PBHt et corr. b: tua soror mirifica H ed. R. (t. s. mirifice k ed. V.)) tua soror existimatur imitata. nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares?