Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit[*](p. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε )! quanto[*](quanto quo quanto Hbks, ed. R. ) maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo[*](duo P1H: duos Bςt ) vero numquam[*](numquam post Romam conditam ε, Kayser ) excepto illo Cinnano[*](cinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs)) tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non[*](non om. ε : Wolfio auct. secl. Kayser ) fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicus[*](inimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25)) , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?