Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit. qui si mihi quaestor imperatori[*](imperatori et 14, 15 cum fuerit ... mei del. Garat. ) fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit consors [*](consors scripsi: quaestor codd. (ex quae s. que=quaere ortum esse putat A. C. Clark, cf. ad Mur. § 51: verbum amissum potest esse consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi K. Busche ) non imperi sed doloris mei.