Cum Senatui gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit. vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis egi initio[*](ab initio εe ), quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae sileri[*](sileri BH et pler.: silere P1 all. ) nullo modo possunt[*](possunt PBHk all.: possum codd. pler. ), tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis[*](meritis: sic distinxi. 'Certe desideratur conferenda aut vix satis (erit)' Mueller: sed cf. ad Quir. § 9: propinqui ... mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt): omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda,