Cum Senatui gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

eo die[*](eo die Madv.: quo die codd. ) quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti[*](non solum reducti Hbς ) sumus in patriam sicut[*](sicut codd. pler.: ita ut ε: om. P1 (ut P2 s. l., Bt)) non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.