Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
itaque divinitus exstitit[*](divinitus ex. Muell.: extitit εe: dimittit s. dimittitur rell. praeterς (hic fuit, et ita Angelius)) non modo salutis defensor, qui ante hoc unum[*](unum codd. praeter ε (suum): unicum coni. Halm: divinum Koch: novum Muell. ) beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die cum[*](cum vos ε ) quadringenti decem septem essetis[*](essetis P rell. praeter bks (senatores essetis, ex septem, credo)), magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.