Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni[*](amicitia segni P2Bt ) perspectas tuear[*](tuear εe: tuen P (corr. tunc): tẽ B (amicitias ... tuear om. HGs)), cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem[*](indicem scripsi: non indicem codd.: non vindicem ut Hotom. ita b: vindicem Madv.: convincam Muell. ), dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.