Cum Senatui gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

Cum hoc homine an cum stipite[*](stipite b2ε : stipe P1: etiope P2: ethiope Bt: stipe vel aethiope G ) in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris[*](litteris cod. Erfurt. G2 εt: litteras PBHςs belua ε: veluus (corr. heluus) P: beluus B: helluo bs: om. H ) studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent[*](disputant Lamb. in mg. ) horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.