Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
in primis hoc, ut multa alia, sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri pondo c paulo minus per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramytii c per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum.
Auri ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperi, gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? negotiaris in libera civitate. primum patere me esse curiosum. quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es.
verum esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes. cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? cur his per te frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? homines sunt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque meliores. in hisce agris tu praedia habere voluisti. omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses.
verum esto; Catonis est dictum 'pedibus compensari pecuniam.' longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset. sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. emisses. Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia.
num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. membra quidem, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde.
haec Flacco non probasse te miraris? cui, quaeso, tandem probasti? emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. num restituis? defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant, reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui. ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea?
at ne ipsi quidem dicunt. vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. at Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuventutis' appellant. qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt.
quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum, praestantissima sapientia, singulari ingenio'? mihi crede, ludebant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti? ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decrevit. apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret!
Flaccum iniuria decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. at istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes.
nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. 'decrevit Flaccus.' num aliud atque oportuit? 'in liberos.' num aliter censuit senatus? 'in absentem.' decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum.
Senatvs consvltvm et decretvm Flacci.quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud . . . requisivit.
recita.
Litterae Q.
Ciceronis.quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua;
illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto. census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . .
---habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit.
non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut --- fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum,
ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.
at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.' nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione? omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices.
relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. maximas audio tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. si quis eas suas esse dixisset, concessisses? tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? at istius hereditatis iam globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. non igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt.
atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. cur tandem, M. Lurco, non oportet? extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. an legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? 'doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est.
sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse vidistis. neque enim occultavit causam iracundiae suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis laudare videamur.