Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? quod si talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis.