Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset?
sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum.
sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt.
quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis.
condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem ---
[*](Fragmenta a Scholiasta Bobiensi Servata)strangulatos maluit dicere.
quid sibi meus necessarius caetra voluit?
quid vero Decianus?
Vtinam esset proprie mea! senatus igitur magna ex parte ---
di, inquam, immortales Lentulum ---
[*](Fragmenta Mediolanense)---externum cum domestica vita naturaque constaret. itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque --- Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f --- no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus ---
[*](Fragmenta Scholiastae Bobiensis)sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis ---
ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.
tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus.
quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.
M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.
idem novum bellum suscepit atque confecit.
non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.
hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa nulla est. bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. at vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. at a testibus laeditur. ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris?
et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis?