Pro Archia Poeta

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. quis nostrum tam animo agresti[*](quis animo tam agresti et Schol. ) ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur[*](morte non moveretur Schol. )? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos[*](nos hos Ernesti ) animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus[*](negligimus aςgp )?

quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis[*](iis χk, ed. V: his cett. ) ipsis rebus quae tum agerentur[*](agebantur b2 ) dicere ex tempore, quotiens[*](quotiens ego G ) revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret[*](perveniret GEe: pervenirent cett. ). hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque [*](atque GEe: atqui cett. ) sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex[*](ex Müller: et codd. ) doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari[*](inflammari b2: afflari ed. V ). qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati[*](commodati Gulielmius ) nobis esse videantur[*](videntur Ee ).

sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque[*](atque Quintil. (quinque locis): et codd. ) solitudines voci[*](voci Quintil.: voce codd. ) respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum[*](Chii suum Chii sibi P. Thomas ) vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius[*](eius ei Lambinus ) in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et[*](qui et b2k: qui ab1: et qui cett. ) voluntate et legibus noster est repudiamus[*](repudiabimus Lag. 9, Naugerius (1)), praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit.

neque enim quisquam est[*](est om. e, post enim hab. ςbg ) tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium[*](praeconium facile k, Angelius: facile praeconium cett. (cf. Zielinski p. 204)) facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod[*](quod qualia carmina quod Ee ) acroama[*](ACROAMA ς: ἀκρόαμα b mg.: om. p in lac. ) aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item[*](item om. ςbgς ) eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.

Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique[*](mari terraque G ) versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et[*](natura et Mommsen: naturae (-ra ebχς ) codd. ) regione[*](regionis bχς ) vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque[*](atque GEeb: ac cett.: atque e Halm ) totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est[*](est Heumann: et codd. ), incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae [*](quae G1Ee: quia cett. (G2)) quorum ingeniis efferuntur[*](efferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg ), ab eis populi Romani fama celebratur.

carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis[*](ex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen ) laudibus certe non solum ipse qui laudatur[*](ipse ... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett. ) sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. ergo illum qui haec fecerat, Rudinum[*](Rudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς) codd. ) hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis[*](a multis Lambinus ) civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus[*](eiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett. )?

nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum[*](hominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd. ) tela pervenerint, eodem[*](eodem eandem G: om. e ) gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis[*](iis χς: his cett. ) certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.

quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris[*](inveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett. )!' et vere. nam, nisi Ilias[*](Ilias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd. ) illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?