In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in[*](in tux: inde o: de cett. ) Capitolio res de caelo esse percussas, cum et[*](cum et bshtx: et cum Cl: et tum AVao ) simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam[*](et tactus etiam tactus est etiam αγ et Servius ad Ecl. i. 17) ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum[*](auratum CAV lactentem Vhtu ) in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.

itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso[*](celso Aahx ) conlocare et contra atque antea[*](ante aoux: om. h ) fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque[*](curiamque curiamAa: et curiam V ) conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur[*](ita inlustrarentur coni. Halm (ita ante collocandum hab. ux)) ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum[*](conlocatum α ) consules illi locaverunt[*](locaverunt x: collocaverunt αβ h: statuerunt otu ); sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.

hic quis[*](quis h αγ: qui αβ ) potest esse[*](esse α h, Priscian. K. iii. 277: esse, Quirites αβγ ) tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis[*](per civis a perditis civibus αγ 29 eo bs αγ: et α ho: et eo l ), quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos[*](et senatus et vos om. duo dett. ) quae erant contra salutem[*](salutem senatum salutemque (et salutem h) h αβ ) omnium cogitata[*](cogitata post erant hab. bs ) inlustrata et patefacta vidistis.

quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus[*](ducibus om. αh mentem, Quirites a) hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et[*](et posse h αγ ) non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum[*](maximarum α ho: amplissimarum αβ tux ) ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent[*](neglegere Aa: neglegeret V ) vestramque salutem suis opibus anteponerent[*](anteponere Aa: anteponeret V ), id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt[*](potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202))?

quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti[*](erepti α ho: et erepti tux: om. αβ ) sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.

etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. Sulla Sulpicium oppressit[*](oppressit eiecit ex urbe add. αβho: ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus ): Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione[*](deminutione diminutione (demutatione C1: dimicatione x) codd. ) civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit Lepidus a clarissimo et fortissimo[*](ac fortissimo t sol. ) viro Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.

atque illae tamen omnes[*](atque... omnes seclusi (tamen omnes om. x)) dissensiones erant eius modi quae[*](quae α h: Quirites, quae αβγ ) non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint[*](atque illae... sint del. Bloch ). in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria[*](barbaries hx2) cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes[*](omnes om. bs, ante salvi hab. tux ) conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque[*](integros incolumisque omnes incolumes, Quirites (q. l) αβ ) servavi.

quibus pro tantis rebus, Quirites[*](Quirites om. C1), nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo[*](postulo bsx ) praeterquam huius diei memoriam[*](memoriam vestram h αβ x ) sempiternam. in animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint[*](possint bsux: possunt cett. ). memoria vestra, Quirites, nostrae res[*](res nostrae bs ) alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei[*](propagatam esse... mei mei propagatam αγ ), unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius[*](huius eiusdem αβ tux ) imperi domicilium sedisque servaret.

sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis[*](eis his αβ ho: illis tux ) vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis[*](bonis l αγ: nobis α bsh ) praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se[*](se Aa αβ o: se ipsi cett. ) indicabunt.